Doctorum speculum, doctor amande,
Majorum titulis aequiparande,
O Huberte tuis vir venerande,
Immolo perpetuas exsequiis lacrymas.
Mors tua dura mihi.
Ablato mihi te, quae mihi gaudia?
Gaudendi subiit deficientia.
Lugendi datur, heu! pessima copia,
Et perpes querimonia.
Vae mea vita mihi.
Hubertus patriae cura paterna,
Magduni cecidit clara lucerna.
Ex quo moesta mihi lux hodierna,
[1198C] Vix aliquando scio quid faciens facio.
Mors tua dura mihi.
Urit nostra dolor corda medullitus,
Vix rarus recreat viscera spiritus.
Huberti gemitus causa fit exitus.
Hinc est creber anhelitus.
Vae mea vita mihi.
Quo nos alter ego, sed magis idem.
Hoc univit amor foedere pridem,
Nec sorti modo mors subdit eidem.
Esset obisse mihi gloria, teque frui.
Mors tua dura mihi.
Ex quo cum lacrymis plus ego lugeo,
Hinc plus ipse quod est res nova gaudeo.
[1198D] Quanto displicuit res lacrymarum,
Tanto triste placet pondus earum.
Displicet atque placet illud, utrumque placet.
Vae mea vita mihi.
Singultus peperit carmina lubrica.
Haud arcent elegos claustra poetica
Te, doctor, replicat nostra querela,
Hunc morbum leni, ait, nulla medela.
Mors mihi te tibi me compositura placet.
Mors, rogo, sera veni.