Odas, o utinam cui mittuntur placituras
Odoni magno dirigo parvus ego.
Odo pontificum decus et specialis honestas
Consilium papae, regula justitiae.
Ecclesiae robur, non concutienda columna;
Mittit quod placeat Burgulianus ave.
Burgulianus ave magno dicit patriarchae,
Quod mihi notitiam praesulis obtineat
Odo, Wido mea mihi te celebravit in aure,
Pluribus indiciis te mihi significans.
[1204C] Guido tuum nomen nostrum devexit in orbem,
Utque viri tanti praeco vir ille mihi.
Te mihi procerum statura significavit,
Quae non excedat effigiata modum.
Mores jocundos Wido tibi dixit inesse,
Et quod conveniat moribus alloquium.
Utque mihi dixit, ditat te littera dives,
Et vatum Musas deliciosus amas.
Si cantare velis cantas modulamine dulci;
His superest vultus et facies hilaris.
Affatu suavis, communis et omnibus omnis,
Exhilaras moestos, et stolidos reprimis.
Os Oratorum modo vivis Tullius alter;
Callidus in verbis vivis Aristoteles.
[1204D] Tempora quae modo sunt, quae sunt sine remige navis,
Rectorem statui te voluere sibi.
Qui te fecerunt Odo velut Hostia Romae;
In modico Romae te facient dominum.
Hic jam coeperunt ordiri provida fata:
Hic intelligimus, jamque favemus eis.
Odoni factus haeres in pontificatum,
Mox in papatum substituendus eris.
Hoc locus, hoc nomen, hoc signat copia linguae;
Hoc alti sensus praecinit integritas.
Innuit hoc habitus tunicatae religionis,
Vos ambos idem Cluniacus genuit.
Ambos vos fovit, vos Hostia sustulit ambos,
Alter papa fuit, nec minus alter erit.
[1205A] Ut tunc te toto pallidus ore canam
Tunc Orpheus nostram nequeat superare Camoenam;
Si pleno flatu buccina nostra sonet.
Velis furtivis vehitur modo nostra carina,
Namque piratarum perstrepit omne genus.
Insontem lacerant me dentibus obloquiorum,
Meque reum mortis clamitat invidia.
Objiciunt quod ego tabulas post tempora tango,
Quod non demisso vado supercilio.
Ipse susurro tamen, mecum quoque rumino psalmos,
Atque obliquatis vultibus intueor.
Ut fur invidiae probitati est saeva noverca,
Quocirca tepeo saepius a studio.
Quod si me vellet defensio vestra tueri,
Ut mea duntaxat carmina diligeres:
[1205B] Repentes hederae mox serpent uberiores,
Si quando audaci fretus ero gladio.
Audaci si quando lyras moderamine tangam,
Si musas pleno pectine discutiam.
Si quando impavidus vates audebo vocari,
Si calamos teneam non trepidante manu.
Si verbo nostris signisve quibuslibet Odis
Illudas, Odo, fulmina non timeo.
Fulmina quae timeat, quem maxima Roma tuetur
Quid timeat tua quem proteget Odo manus?
Me sub amore tuo digneris, maxime Pastor,
Tutior ut Romam si sit opus videam.
Tutior ut duce te Romana palatia cernam,
Quem mea rusticitas terreat absque duce.
Jam nunc de vestro tanquam securus amore,
[1205C] Vobis commendo quod penitus cupio.
Me praesumentem de te confundere noli,
Debita posco quidem, da mihi, namque potes
Si quotcunque modis aures obstruxerit aspis,
Ut nolis nostras insinuare preces.
Si quaesita neges, possisque negata referre,
Si tua claudantur corda meis precibus:
Ut dare tu nolis sine damno quod dare possis,
Non es quem spero, quem tuus ipse cano.
O quam sperabam vivis procul et procul alter,
Quod Deus avertat ut mihi tu facias.
Unicus est Odo mihi filius, imo coabbas,
Pro quo devotus asto tuis pedibus.
Namque manum super hunc nimis aggravat ille
[1205D] Iram qui papae funditus emeruit.
Imposuit siquidem regi diadema Philippo
Nunc et in hoc papae negligit imperium,
Propterea fundo mea viscera funditus Odo,
Ut mihi perficias hanc tibi rem facilem.
Abbatis partem sustentes ordine recto,
Ut restauretur filius ille meus.
Quod confirmavit in eo Romana potestas,
Inconvulsum sit, permaneatque ratum,
Et potes et debes, nisi me contempseris, Odo
Abbatem sancto reddere Remigio.
Non ingratus ero, superaddam gratificandus
Munera carminibus, carmina muneribus.
Ecce fatigatus nimium remeare nequivit,
[1206A] Sed si mandabis ut veniat veniet.
Jam securus erit, redeat si scripseris illi,
Noverimus quoniam restituendus erit.
Si mandare velis quod penses utile nobis,
Guidonem nostro noveris esse loco.
Guido mihi vivit, magnus, bonus, atque fidelis,
Magni momenti, nominis haud modici.
Hunc venerare modo quo nos veneramur eodem,
Namque bona morum simplicitate viget.
Odam dilatat occasio multa precandi,
Sed modo fine brevi sis memor, Odo, mei.