CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHerradis Landsbergensis

Herradis Landsbergensis · Medieval

Carmina (Herradis) — Rhythmus de primo homine.

latín

1. Primus parens hominum,
Lumen cernens caelicum,
Ita fuit conditus,
Coetus ut angelicus
Consors esset illius
Ac foret perpetuus.

2. Serpens hunc deceperat,
Pomum quod gustaverat,
Fuerat quod vetitum,
Et sic vicit miserum,
Statim pulsus patria,
Pulchra liquit atria.

3. Flebilis miserrimum
Ruit in exsilium,
Plagis est impositus
Diris de latronibus,
Quos infelix incidit,
Patria dum excidit.

4. Hunc et spoliaverant,
Semivivum liquerant,
Cui subvenit gratia
Ille de Samaria,
Stabulo induxerat,
Curam eius egerat,

5. Eius sanans vulnera
Solita clementia.
Sic nos pius Dominus
Eruit de faucibus
Colubri nequissimi,
Hostis invidissimi,

6. Qui humani generis
Gaudet de miseriis
Cruciatu pascitur,
Poenae pater dicitur,
Visu est horribilis,
In omni terribilis.

7. Nullis flecti precibus
Potest crudelissimus.
Si in malo opere
Quemquam sentit vivere,
Hunc dolose decipit,
Servum sibi eligit.

8. Servis suis praemia
Dabit amarissima,
Illos quando tartarum
Mergit in sulphureum;
Eius aula sordida
Multa habet tristia.

9. Ibi errant animae,
Dolor adest undique,
Gemitu maerentium
Et luctu dolentium
Domus tota personat,
Ipse poenas ordinat.

10. Orcus sedens solio
Ignis, pice fumido,
Visus eius horridus,
Dolor aestuantibus,
Pro diversis vitiis
Poenas tradit singulis.

11. Potentes potentibus
Committit tortoribus;
Ibi sunt angustiae
Et multae miseriae,
Ibi paenitentia
Sine indulgentia.

12. Vae, vae lamentabile
Clamant semper animae,
Verba dant precantia
Nec auxiliantia,
Post calorem nimium
Aquas intrant nivium.

13. Nulla tamen anima
Nisi carnis famula
Pertimescat tartarum
Et regem tartareum,
Quae internis tenebris
Carne iacet debilis.

14. Habet post delicias
Haec aeternas tenebras;
Ibi fletus hominum
Et est stridor dentium,
Clamor hic plorantium,
Dolor ululantium.

15. Iudex hic tartareus
Gaudens cruciatibus
Mala nostra trutinat
Poenam et remunerat.
Ne nos in voragine
Versaremur misere,

16. Deus quaerens venerat
Ovem, quam perdiderat,
Et, qui legem dederat,
Legi se subdiderat
Et pro his, quos condidit,
Mortem diram subiit.

17. Nobis sic compatiens
Dederat omnipotens
Liberum arbitrium
Devitandi tartarum,
Vitia si spernimus
Et si bona facimus,

18. Nil nocebit animam,
Veniet ad gloriam.
Et debemus Dominum
Et amare proximum;
Haec praecepta gemina
Ducunt ad caelestia.

19. Et per portam ferream
Dant ad urbem semitam,
In qua lux iustitiae
Et est vox laetitiae,
In qua gaudent agmina
Requie perpetua.

20. Est vere floridior
Et sole splendidior,
Mellis habet flumina,
Dulcis aurae flamina,
Dicta pacis visio
Ornatu angelico.

21. Est exstructa civitas,
In qua est iucunditas,
In tam dulci patria
Nulla erunt taedia,
Ibi exsultatio, Ibi delectatio.

22. Inenarrabilia
Ibi dantur gaudia,
Quae paravit Dominus
Sese diligentibus;
Festinemus ingredi
Civitatem Domini.

23. Fungamur exsilio,
Ut nos Dei filio
Iungamus feliciter
Et perpetualiter.
Hoc concedat omnibus
Saeculorum dominus,
Qui per cuncta tempora
Regnat summa gloria.

Sigue explorando

Por su autor
Herradis Landsbergensis · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Herradis) — Rhythmus de Monte Hohenburc. (Appendix I).Carmina (Herradis) — Rhythmus Herradis abbatissae, per quem Hohenburgenses virgunculas amabiliter salutat et ad veri sponsi iidem dilectionemque salubriter invitat. →

Expediente

Autor
Herradis Landsbergensis
Título
Carmina (Herradis) — Rhythmus de primo homine.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-herradis-rhythmus-de-primo-homine--herradis-landsbergensis-c652f0
Cita recomendada
Herradis Landsbergensis, «Carmina (Herradis) — Rhythmus de primo homine.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-herradis-rhythmus-de-primo-homine--herradis-landsbergensis-c652f0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.