1. Hoc in monte vivo fonte
Potantur oviculae,
Esum vitae sine lite
Congestant apiculae.
2. Nectar clarum scriptuarum
Potant liberaliter,
Bibant, bibant, vivant, vivant
Omnes aeternaliter.
3 Vultus harum lumen carum
Habent datum caelitus,
Reginarum has sanctarum
Credas esse penitus.
4. Genus tale speciale,
Genus Christo proximum,
Est commune tibi, une,
Fructum portans maximum.
5. Naevum nescit, nam ignescit
Caelibatus gloria,
Semper mentem gemiscentem
Dat sponsi memoria.
6. Illum spectat, vix exspectat,
Ut remoto speculo
Bonae spei faciei
Contempletur oculo.
7. Ut sodales virginales
Vivant sine crimine
Sub Messia cum Maria,
Virgines cum virgine.
8. Coetus iste nihil triste,
Nihil laevum doleat,
Rectitudo, sanctitudo
Semper hinc redoleat.
9. Aula Dei virginei
Chori sunt et thalamus,
Dictat namque sic utramque
Cito scribens calamus.
10. Verus sponsus nunc absconsus
In caeli palatio
Servet, regat, has protegat
Saeculorum spatio.