CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Gotteschalcus) — Septeno Augustas decimo praeeunte kalendas

latín

Septeno Augustas decimo praeeunte kalendas.
Solis equi dulcem efflarunt ubi naribus ignem
Fluctibus Oceani capita atque iubas madefacti,
Assuetum ad cursum properantes vertere currum.
5Splendida iam toto cesserunt sidera caelo,
Pallida germano cessit quoque Cynthia Phoebo,
Solus iamque citis quadrigam agitabat habenis
Iamque iubar mundo fundebat amabile quadro
Iamque nitore novo ac splendore micabat opimo,
10Clara et luce suam reddebat cuique figuram.
Gaudebat tenebras procul omnis terra fugatas,
Atque mihi adplaudens veluti praesaga boni mens
Tripudiabat ovans solito magis atque triumphans,
Artubus et cunctis hilarandi inerat potior vis:
15Cum mihi gratuito data sunt subito metra dono
Celsithroni regis de parte relata sodalis
Dulcia melle magis, trans lumen fulgida solis.
Quae sitiebat, uti, mea mens, sub sidere Cancri
Messor amat refici fontis dulcedine puri,
20Tabidus utque fame recreari vult quoque pane,
Algidus utque focum utque exoptat nudus amictum.
Exul uti patriam, ceu terram naufragus imam
Vtque situs tenebris cupit almae munera lucis:
Haud secus egregias mea nunc cupiebat egestas,
25Quas tua nobilitas deprompsit, amice, Camenas,
Insignes pulchras dulces habilesque venustas,
Famine perspicuas et vero pignore puras,
Scematibus validas tropicoque lepore coruscas,
Simplicitate probas, humili pietate decoras,
30Cum sale conditas, tum pacis amore politas.
Quas equidem sanctum dictasse reor tibi flatum;
Immo procul dubio nihil hinc, vir humillime: nato
Sunt bona cuncta, ab eo ac cupienti dantur egeno.
Ergo hunc aequalem pariterque pium genitorem,
35Trinum unumque deum, votis efferre per aevum
Debeo supplicibus, quo sum tibi praeside iunctus.
Absque meis meritis fecit hoc denique gratis,
Effuso qui te voluit reparare cruore,
Ditavit sophiae speciali quin et honore,
40Virtutis variae donavit amando decore.
Dignus et est vite hinc laudum per saecla favore,
Si daret efficere id parili sine fine tenore;
Sincero certo iugiter redamandus amore
Et casto sancte metuendus ubique timore;
45Competit assidue quem sancto efferre tremore,
Viscera largiri valeant si nostra quid illi.
Indigus est nostri qui nil utique emolumenti:
Non eget obsequii neque servitii atque nec hymni.
Solus ob id domini potitur cognomine veri.
50Et tamen ipse horum, reliquorum sive bonorum
Est dator atque auctor, ceu nosti tu, bone doctor.
Mente humili hunc ideo, si dat, benedicere certo,
Quod tribuit nobis talem te, pignus amoris
Qui servare velis et pangere dicta poesis,
55Quae sancto flatu, non vili inflata boatu,
Dulciloquo affatu, celebri rutiloque relatu
Demulcet mentem modulaminis huius egentem
Et solatur eam variis languoribus aegram;
Diversisque malis diversa poemata psallis.
60Sic cytharista etenim studuit celeberrimus olim
Cor sedare hominis fidibus psallendo canoris,
Nimirum hominis iam regni honore carentis,
Quem draco crudelis vexabat et improbus anguis,
Et vere merito, dominum quia liquerat ultro
65Elatus fastu nimio feritatis et astu.
Huic te psalmistae, huic, inquam, similem cytharistae
Dixerim, amice sacer, generose poeta, frequenter
Qui modulando tui levigas grave pectus alumni.
Atque utinam prosa tam dulcia, tam speciosa,
70Tam praefulgida et tam suavia tamque decora,
Tam pia, tam placida atque, quod est plus, tam mihi vera
Psallere magnifici pietas voluisset amici!
Hic tamen id parco inde, alibi quod reddere spero
Scripta favente deo, licet id cito, ut opto, nequibo
75Multas ob causas, quarum primam esse venustas
Hanc volo vestra sciat, quia vix vacat hora, residat
Qua mea rusticitas, ut saltim hinc fingere ternas
Litterulas liceat, quoniam imperium patris instat
Ad patrandum aliquid, cum hoc, tunc protinus illud.
80Istud ob id nequeo: sed et haec veraciter addo
Quod nimium metuo tibi respondere, quod imo
In sensu teneo, quia torpeo pectore bruto
Inscitiae plenus multoque errore volutus,
Sermone incultus, metri quoque iure solutus,
85Quamlibet hoc modico usus sim sub tempore pauco
Namque magisterio vix uno subditus anno;
Nec didici deinceps, dubiis ambagibus anceps,
Stultorum princeps, abrupta per omnia praeceps.
Nemo fuit mihi dux: ideo minime patuit lux
90Septo peccatis, quantum pietas nisi gratis
Caelestis tribuit, cui virtus gloria laus sit.
Raro hoc per me fit: per te peto crebrius ut sit.
Proinde scientiolae scintillula cum mihi inesse
Vix queat, extimeo hinc quid amico frendere summo,
95Sensibus arguto, lingua vehementer acuto,
Quippe exercitio qui nocte dieque sub isto
Versatus dudum evasisti culmen ad ipsum.
Hoc equidem attendens, appendens atque revolvens,
Virtutem inflantem postponens, aedificantem
100Gaudens praeferre institui hactenus inde silere,
Donec ope domini hinc valeam quid certum adipisci,
Aures magnanimis quod demulcere sodalis
Corque iuvare queat, ne squalor in ilia serpat
Et denuo offendam, si frivola forte refundam.
105Quod fieri ut possit, mea mens <h>aut impigra poscit
Suppliciterque rogat, pietas ut idem tua poscat.
Denique sunt multi domino donante magistri
Hac regione siti ingenio locuplete beati,
Vnde palatina plerique morantur in aula:
110Ad hos atque alios per barbara regna locatos
Cernua his avidus porrexi scripta diebus
Orans magnopere, dignentur ut ocius inde
Respondere mihi, ceu scis, vehementer egenti.
Estque Augustini his sententia missa beati,
115Quam liquido exponi auctori quadrando poposci.
Nempe tribus horum studui proprium indere sensum,
Matcaudo, Ione atque Lupo, rutilantibus ore,
Poscens obnixe, satagant ut vera referre.
Proposita est reliquis tantummodo quaestio cunctis.
120Obposui sane, obicitur quod parte ab utraque;
Nemo sed excepto quid adhuc mihi reddidit uno;
Qui cum sit cautus simul et catus, est moderatus
Sic iam terna sui librans responsa labelli,
Vt dempto neutri pleno discrimine parti
125Congruat; unde tibi recitanda haec utraque duxi,
Respondere alii properant dum mente sagaci,
Quo magis his mihi quam reputes karissime quicquam,
Si videas aliquid, concordans quod tibi non sit.
At licet usque, rogo, mecum duo perpete voto,
130Pectore quin toto supplex orare memento,
Donetur habilis quo sermo videlicet illis
Cumque vigore salis pia nobis pignora pacis.
Gaudeo praeterea, nimium venerande poeta,
Sublimis cum sis, humili quod honore nitescis,
135Cumque polum subeas, quod humi te repere signas.
Nam placet istud ei, ut nosti, vir splendide, regi,
Qui fore praehumilis pro te est dignatus in imis
Mortis ad usque genus, quod erat super omnia peius.
Hoc velut ore facis, si corde patrare studebis,
140Cunctarum vere virtutum stabis in arce.
Nam facile est homini miserum se voce fateri,
Ceu simulator agit; sed corde tenere, quod infit,
Pauperis est animo in supero regnantis Olympo.
Illud enim reprobi faciunt persaepe gemendi;
145Hoc autem electi nimirum ab origine mundi:
Idcirco haud meritis, veri sed munere patris
Felices, frater, felices, celse magister,
Quos pater in Christo delegit more benigno,
Quorum nemo perit, quos sanguinis unda redemit
150Agni caelestis, qui vitam contulit illis;
Felix, agnorum fuerit qui extremus eorum!
Nec leo nec praedo, lupus ac draco, latro nec ambro
Hinc rapient quenquam vel vi vel fraudibus unquam.
Omne quidem, quod ei tribuit pater, advenit illi.

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Gotteschalcus) — Quo ne tu missus doleas nec temet abyssusCarmina (Gotteschalcus) — Spes mea, Christe →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Gotteschalcus) — Septeno Augustas decimo praeeunte kalendas
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-gotteschalcus-septeno-augustas-decimo-pr--gotteschalcus-orbacensis-cc5183
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Gotteschalcus) — Septeno Augustas decimo praeeunte kalendas», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-gotteschalcus-septeno-augustas-decimo-pr--gotteschalcus-orbacensis-cc5183.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.