Quo ne tu missus doleas nec temet abyssus
Involvat, totis caveas, deposco, medullis,
Atque scias utinam, quantum, carissime, plangam
Ob tale scriptum, quod habetur, sit quasi dictum
5Ipsius ore dei, pro quo <olim> iurgia novi
Facta, sed et fieri non cessant climata mundi
Per diversa, mihi sicut dixere periti,
Ipse vel audivi passim letalia fundi.
Hinc ego lamentor, hinc te modo cernuus hortor:
10Emendato tuum, velud esse necesse, libellum,
Cernimus, ante deum ne sis damnatus in aevum,
Antestabis eum pudibundus quando, benignum
Electis vultum praebentem hinc quoque multum.
Flagito te denuo: Miserere tui pius ultro,
15Ne tunc, quando voles, nequeas, hos per modo soles
Est operae pretium patrare quod: ergo supernum
Perspice iudicium neque sit pudor hoc ad agendum,
Sis licet antistes; quin immo quod esse superstes
Cerneris hoc ad opus, domino grates age pronus,
20Acceleraque viam devote demere culpam,
Quatinus hinc veniam valeas adipiscier, ut iam
Non sibi displiceas, est cuius ubique potestas
Quos vult pontifices damnare perinde nocentes
Quosque cupit superis conectere civibus ipsis.
25Inter eos nitide iugiter merearis ut esse,
Quo fervore velim, si nescis, promere possim,
Et puto, si fatear, tanto vix a patre credar.
Conscius in celsis tamen est et in aethere testis,
Qui scit inesse tui de se mihi pignus amandi.
30Perspice, quae domini dederit tibi gratia nostri
Vnius et trini, excepit cum temet ab <aevi>
Auspiciis teneri: reminiscere, quanta volenti
Ire per abrupta obstiterit pietate paterna
Abstuleritque tua ignoscens puerilia multa
35Contuleritque sua spirans in te sacra dona,
Gratis, non merito, carismata larga serendo,
Fontis opima sui potare fluenta clienti
More sibi solito gratis concessit et ultro.
Cui de parte tua modo talia sunt retributa,
40Inficieris uti, quod perditionis alumni
Non sint praefixi sub tartara praecipitandi,
Cum constet missos et eo iam praecipitatos,
Vt legimus patulo credentes pectore toto:
Gratis ut electos paradisi in luce locatos,
45Sic merito reprobos in abyssum scimus adactos.
Figulus ipse luti ceu vult facit; ecquid iniqui
Murmur figmenti praesumit ad ista reniti?
Ast ego praescitos fateor divinitus ipsos
Ad facienda malos proprio probra velle futuros;
50Hinc praedamnatos in abyssum praecipitatos
Regis iudicio superi probo sat quoque iusto.
Tu tamen econtra peribes his esse parata
Tantum tormenta, existant quasi non et in ipsa
Hii praefiniti praefixi praeque parati,
55Cum praedamnati, praemissi, praecipitati
Credantur plane, cognoscantur manifeste,
Probentur clare seu convincantur aperte.
Quisquis habet visum, non tantum cernit id ipsum,
Insuper exclamat, quod sic est nec secus extat,
60Increpat, ingeminat, testatur et hoc ita monstrat,
Certius esse quasi nil umquam quiverit ipsi
At tu, qui summa specialiter esse sophia
Praeditus effereris, minime sic esse fateris.
Haecine nutrici sunt reddita seu genetrici
65Praemia tam dulci? Meruerunt haecine, fili,
Gratia gratuita et sapientia, mater opima?
Haec de parte tua capient, non altera dona?
Ista repensa sui cum liba tuentur alumni,
Laetanturne dolent, gaudent an his mage merent?
70Vere causa sui non est hic tripudiandi,
Nec fuit ista tibi de se sors his redibendi,
Sed tamen in domino patre, prole ac flamine sancto
Indubie fido, quod iam carismate digno,
Munere quin largo deitas pia corriget ultro,
75Quicquid ibi mendae potuit humanitus esse,
Nil quia de proprio nisi menda tenetur; ab illo
Nato primorum sors haec de parte parentum
Restitit, haec superest, sed iam modo tempus ad hoc est,
Praeveniente deo, comitante, sequente benigno,
80Arripiatur uti constantia libera libri
Nunc emendandi, datur hic dum stilla morandi
Temporis et fandi nec non sata prava putandi,
Quin evellendi nequam plantaria nostri
De medio campi; ramnus radicitus horti
85Sit procul a nostri areola, quoniam male multi
Ipsius incauti spinis heu sunt scio puncti;
Quos tu si nosti, vix desinis ora rigari
Vberibus lacrimis, quoniam quod deterius his
Noscitur esse malis, delirant, sint quod opimis
90Pasti deliciis potius, quam sunt ita dumis
Puncti, sicut eis perhibemus tristibus extis.
Dic illis igitur, cui credunt quemque fatentur
Auctorem horum velut utilium fore florum,
Vitalem pastum quasi spiritibus referentum.