CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaChrodobertus Turonensis

Chrodobertus Turonensis · Medieval

Carmina (Frodebertus et Importunus) — 3. PARABOLA

latín

Domno meo Frodeberto, sine Deo,

Nec sancto nec episcopo
Nec saeculare clerico,
Ubi regnat antiquus
Hominum inimicus.
Qui mihi minime credit,
Facta tua vidit.
Illum tibi necesse desidero,
Quare non amas Deo nec credis Dei Filio.
Semper fecisti malum.
Contra adversarium
Consilio satis te putas sapiente,
Sed credimus, quod mentis
Vere non times Christo, nec tibi consentit.
Cui amas, per omnia
Eius facis opera.
Nec genetoris tui diligebant Christum,
Quando in monasterio fecerunt temetipsum.
Tuos pater cum domno
Non fecit sancta opera.
Propter domnus digido
Relaxavit te vivo,
Docuit et nutri[vit],
Unde se postea penetivit.
Non sequis scriptura
Nec rendis [nisi in]iqua.
Memores, Grimaldo
Qualem fecisti damnum.
..................um et Deo non oblituit
De bona, que tibi fecit.
..............................................
Cur te presumis tantum
Dampnare suum thesaurum?
Quod, ut alibi, ubi eum rogas.
Per tua malafacta,
Quod non sunt apta.
Amas puella bella
De qualibet terra
Pro nulla bonitate
Nec sancta caritate.
Bonus numquam eris,
Dum tale via tenes

Per tua cauta longa — satis est, vel non est? Per omnia iube te castrare, ut non pereas per talis, quia fornicatoris Deus iudicabit
De culpas tuas alias te posso contristare,
Sed tu iubis mihi exinde aliquid remandare.
Ut in quale nobis retenit in tua caritate,
Exeant istas exemplarias
Per multas patrias.
Ipso Domino hoc reliquo,

Se vidis amico, qui te hoc nuntiat et donet consilium verum. Sed te placit, lege et pliga, in pectore repone; sin autem non vis, in butte include.

Sigue explorando

Por su autor
Chrodobertus Turonensis · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Frodebertus et Importunus) — 2. ITEM ALIUMCarmina (Frodebertus et Importunus) — 4. ITEM ALIA →

Expediente

Autor
Chrodobertus Turonensis
Título
Carmina (Frodebertus et Importunus) — 3. PARABOLA
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-frodebertus-et-importunus-3-parabola--chrodobertus-turonensis-46440e
Cita recomendada
Chrodobertus Turonensis, «Carmina (Frodebertus et Importunus) — 3. PARABOLA», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-frodebertus-et-importunus-3-parabola--chrodobertus-turonensis-46440e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.