CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDesiderius Erasmus Roterodamus

Desiderius Erasmus Roterodamus · Renacimiento

Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In picturam

latín

In picturam Europae stupratae
(1503?)

Hic qui a monte boves ad proxima littora vertit,
Aurea te quis sit virga monere potest.
Tum testes alae neque non talaria, testis
In flavo bicolor crine galerus erit.
Si rogitas quid agat: patrio subservit amori,
Inscius, obsequio furta dolosa tegens.
Raptor enim nivei latitat sub imagine tauri
Improbus, ac praedam per freta longa vehet.
Ut Cretam attigerit mox taurus desinet esse
Iuppiter, et virgo non erit ista diu.
Quid non caecus amor mortalia pectora cogat,
Si taurum aethereum non piget esse Iovem?
Aut quae formosis satis est cautela puellis
Hic quoque stuprator si metuendus erat?

Sigue explorando

Por su autor
Desiderius Erasmus Roterodamus · 6 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In magnatem quendamCarmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — Sal et argentum →

Expediente

Autor
Desiderius Erasmus Roterodamus
Título
Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In picturam
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-desiderius-erasmus-roterodamus-in-pictur--desiderius-erasmus-roterodam-70d213
Cita recomendada
Desiderius Erasmus Roterodamus, «Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In picturam», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-desiderius-erasmus-roterodamus-in-pictur--desiderius-erasmus-roterodam-70d213.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.