CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDesiderius Erasmus Roterodamus

Desiderius Erasmus Roterodamus · Renacimiento

Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In magnatem quendam

latín

In magnatem quendam, sed ficto nomine,
qui laudes suas exiguo munusculo pensarat
(1489 vel 1495)

Correxit errorem meum
Lepide Marullus, nam mihi
Laudatus aequo largius
Nimium pusillo prodigum
Vatem redonat munere.
O pectus, o memorabilem
Huius modestiam viri!
Non vult cani quae non facit,
Vult et sileri quae facit.
Proin pudendis praemiis
Invitat ad palinodiam,
Invitat ad silentium.
Non suadet hoc frugalitas
Tenaxque parsimonia,
Quum sannionibus quoque
Foedisque morionibus
Prolixa donet munera.
Quod ista donat vatibus
Quae dare minus quam nil dare est,
Pudore, non vitio facit.

Sigue explorando

Por su autor
Desiderius Erasmus Roterodamus · 6 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In aulicum quendamCarmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In picturam →

Expediente

Autor
Desiderius Erasmus Roterodamus
Título
Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In magnatem quendam
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-desiderius-erasmus-roterodamus-in-magnat--desiderius-erasmus-roterodam-223477
Cita recomendada
Desiderius Erasmus Roterodamus, «Carmina (Desiderius Erasmus Roterodamus) — In magnatem quendam», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-desiderius-erasmus-roterodamus-in-magnat--desiderius-erasmus-roterodam-223477.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.