CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXII. Metrum de transitu monachorum.

latín

Currens, charta, procul nuntia porta
Dilecto gravia munera fratri,
Quae infausta tulerat temporis hora.
Quae dudum eripuit sorte nefanda
Sons, fraus atque dolor, et labor ingens
Longas compulerat quaerere terras.
Pars ablata fuit parsque remansit,
Cum divisus homo proh donor! unus
Est voto atque anima corpore bino.
112.1621B| Postquam tu, unanimis frater, abisti,
Ast mox per varios torsus ubique
Sum casus, odiis laesus et atris.
Sed nunc doleo pectore tristi
Multum posse malum heu! generale,
Quam soli mihimet condere damnum.
Ex quo seditio noxia dudum
Inter nos orta est, nemo valebat
Lenire hanc precibus, nec dare finem.
Crescens sed nimium tempore multo
Aucta est perque dies sorte maligna,
Vastavit populum Patris ob iram.
Durescit qui animo, et cedere nescit,
112.1622A| Trux deturbat oves, caede cruenfat
Nullius miseret, saevit in omnes.
His commota malis turba reliquit
Antiquum stabulum, fit peregrina,
Laesis una salus pergere longa est.
Venit summa dies, tempus amarum,
Quando extrema pati turba coacta est,
Et convicta malis linquere sedes.
Cuncti conveniunt undique fratres
Queis mens una fuit parque voluntas,
Immitem ut precibus flectere certent.
Duratus qui animo spreverat omnes,
Irritans populum pellit ab aede.
Desperare dedit Patris amorem.
Diverso interea moenia luctu
112.1622B| Miscentur, resonant cymbala cumque
Et signum Ecclesiae convocat omnes.
Accurrunt tumulo martyris almi
Flet mixta senibus plebs juniorum,
Ex imo gemitus pectore ducunt.
Expanduntque manus cum prece fusa. (Defectus post pag. ult. VI notatur.)

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXI. De fide Catholica rhythmo carmen compositum.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXIV. Et in dextro altare iste. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXII. Metrum de transitu monachorum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xxxii-metrum--rabanus-maurus-dc1309
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXII. Metrum de transitu monachorum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xxxii-metrum--rabanus-maurus-dc1309.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.