(0285A)
Casibus innumeris decurrunt tempora vitae,
Omnia praetereunt: menses volvuntur et anni.
Labitur in senium momentis omnibus aetas:
Ut tibi perpetuam liceat comprehendere vitam.
Molles illecebras vitae nunc sperne caducae.5
Blanda luxuria virtus superatur honesta.
Ardet avaritia, caecaque cupidine pectus.
Nescit habere modum vanis mens dedita curis.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Summa quies nil velle supra quam postulat usus.10
(0285B)Hos ego versiculos misi tibi saepe legendos:
Ut mea dicta tuis admittas auribus, oro.
Nec te decipiat vana et peritura voluptas.
Aspice quam brevis est procerum regumque potestas.
Lubrica mortalis cito transit gloria vitae.15
Da veniam dictis: fuimus fortasse loquaces.
Omne quod est nimium, semper vitare memento.
Suscipe, Hunalde libens, et perlege mente serena
Dicta Columbani fida te voce monentis:
Quae licet ornatu careant sermonis honesti,20
Vota tamen mentisque piae testantur amorem.
Vive Deo fidens, Christi praecepta sequendo,
(0285C)Dum modo vita manet, dum tempora certa salutis.
Tempus et hora volat, momentis labitur aetas.
Despice, quae pereunt, fugitivae gaudia vitae.25
Non fragiles secteris opes et inania lucra,
Nec te sollicitet circumflua copia rerum.
Sint tibi divitiae, divinae dogmata legis,
Sanctorumque Patrum casta moderamina vitae,
Omnia quae dociles scripserunt carmine vates.30
Has cape divitias: semper contemne caducas,
In mentemque tibi veniat tremebunda senectus,
Quam gelidae tandem sequitur violentia mortis.
Ultima jam sapiens meditatur tempora vitae.
(0285D)Torpentes senio vires, morbosque frequentes,35
Incertumque diem lethi, certosque dolores.
Multa senem fragilis vexant incommoda carnis.
(0286A)Nam macie turpi tabescunt languida membra.
Tunc genuum junctura riget, venasque per omnes
Illius in toto frigescit corpore sanguis.40
Sic baculo nitens artus sustentat inertes.
Quid tristes memorem gemitus? quid taedia mentis?
Somnus abest oculis: illum sonus excitat omnis.
Quid tunc argenti, fulvi quid proderit auri
Improba congeries multos collecta per annos?45
Munera quid procerum? ditis quid prandia mensae?
Quid meminisse juvat transactae gaudia vitae,
Venerit extremi tandem cum terminus aevi?
Haec dum vita volat, vigili qui mente retractat,
Spernit avaritiam, vanosque refutat honores.50
(0286B)Quid modo terrenis mentes intendere curis
Mortales cupiunt? quid turpia lucra sequuntur?
Semper avarus eget nummo, testante poeta:
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
Indiget inter opes, nec habet quod habere videtur.55
Ille domi solus nummos abscondit in arca,
Divitias cumulans, dum sese nescit amare,
Plus amat haeredem, servat qui cuncta fidelis.
O nimium felix, parcus cui sufficit usus,
Corporis ut curam moderamine temperet aequo!60
Non misera capitur caecaque cupidine rerum,
Nec majora cupit, quam quae natura reposcit.
(0286C)Non lucri cupidus nummis marsupia replet,
Nec molles cumulat tinearum ad pabula vestes.
Pascere non pingui procurat fruge caballos,65
Nec trepido tales volvit sub pectore curas,
Ne subitis pereat collecta pecunia flammis,
Aut fracta nummos rapiat fur improbus arca.
Vivitur argento sine jam, sine vivitur auro.
Nudi nascuntur, nudos quos terra receptat.70
Divitibus nigri reserantur limina Ditis,
Pauperibusque piis coelestia regna patescunt.
Temnere divitias monuit Salvator avaros.
Quisquis amat Christum sequitur vestigia Christi.
(0286D)Nam brevis et fragilis moriturae gloria carnis 75
Quidquid habet, rapidi velox fuga temporis aufert.
Pulchre veridici cecinit vox talia vatis,
(0287A)Tempora dinumerans aevi vitaeque caducae,
Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur.
Alternant elementa vices, et tempora mutant:80
Accipiunt augmenta dies, noctesque vicissim.
Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis:
Sic iterum spisso vestitur gramine campus.
Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi.
Tempora sunt vitae, sunt tristia tempora mortis.85
Omnia dat, tollit, minuitque volatile tempus.
Ver, aestas, autumnus, hiems, redit annus in annum.
Omnia cum redeunt, homini sua non redit aetas.
Haec sapiens omni semper reminiscitur hora,
Atque domum luctus epulis praeponit opimis.90
(0287B)Ultimo nunc humili concludam verba precatu!
Sis memor ipse mei, versus cum legeris istos:
Tempora sic habeas optatae longa senectae.