CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 68

latín

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

sublevem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine Musae

oblectant, cum mens anxia pervigilat;

id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

tempore quo primum vestis mihi tradita purast, 15

iucundum cum aetas florida ver ageret,

multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem:

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o misero frater adempte mihi, 20

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una totast nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor

cuius ego interitu tota de mente fugavi 25

haec studia atque omnes delicias animi.

quare, quod scribis ‘Veronae turpe, Catulle,

esse, quod hic quisquis de meliore notast

frigida deserto tepefecit membra cubili,’

id, Manli, non est turpe, magis miserumst. 30

ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,

hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35

huc una ex multis capsula me sequitur.

quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia praestost:

ultro ego deferrem, copia siqua foret. 40

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 67Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 68a →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 68
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-68--gaius-valerius-catullus-84c08c
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 68», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-68--gaius-valerius-catullus-84c08c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.