CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 67

latín

O dulci iucunda viro, iucunda parenti,

salve, teque bona Iuppiter auctet ope,

ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne

olim, cum sedes ipse senex tenuit,

quamque ferunt rursus nato servire maligne, 5

postquam es porrecto facta marita sene.

dic agedum nobis, quare mutata feraris

in dominum veterem deseruisse fidem.

‘non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)

culpa meast, quamquam dicitur esse mea, 10

nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:

verum †istius populi ianua qui te facit,†

qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,

ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.’

non istuc satis est uno te dicere verbo, 15

sed facere ut quivis sentiat et videat.

‘qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.’

nos volumus: nobis dicere ne dubita.

‘primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,

falsumst. 20

atqui non solum hoc se elicit cognitum habere 31

Brixia †Chinea suppositum specula,†

flavus quam molli percurrit flumine Mella,

Brixia Veronae mater amata meae;

sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35

cum quibus illa malum fecit adulterium.’

dixerit hic aliquis: ‘quid? tu istaec, ianua, nosti?

cui numquam domini limine abesse licet,

nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo

tantum operire soles aut aperire domum?’ 40

‘saepe illam audivi furtiva voce loquentem

solam cum ancillis haec sua flagitia,

nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi

speraret nec linguam esse nec auriculam.

praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45

nomine, ne tollat rubra supercilia.

longus homost, magnas cui lites intulit olim

falsum mendaci ventre puerperium.’

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 66Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 68 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 67
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-67--gaius-valerius-catullus-05e220
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 67», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-67--gaius-valerius-catullus-05e220.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.