CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 85. Qua intentione scripserit

latín

Qui ioculare cupis ludentis carmen adire,
Tanquam nugarum proprio pellectus amore,
Id primum quaeso: simplex conuiua uenito,
Pro dapibus magnis neque sollicitatior ito.
5Mensula parua satis, sed erunt tibi fercula crebra,
Crebra quidem fiet mutatio materiei;
Fercula nec multo mea sunt condita sapore:
Reuera sensus dictanti defuit iste,
Nec melius potui quam dixi dicere quiduis.
10Me reprehendendum testantur opuscula nostra,
Quandoquidem lubricas insector et audeo nugas.
Carmen enim nostrum decet alti ponderis esse
Nec recitare senex pueriles debeo mimos;
Maturos sensus matura professio uellet.
15Ipse recognosco quia iure quidem reprehendor,
Sed ueniamque peto ueniamque petendo merebor,
Excusanti me si credulus ipse fauebis.
Dicere quid poteram? Temptando probare uolebam.
Ergo cur isto libuit discurrere campo?
20Cur auriga suas meus huc deflexit habenas?
Praestiterat reges cecinisse vel abdita rerum,
Vel michi materies esset gens antipodarum,
Phebei currus uel menstrua motio lunae
Vel rabies Scillae uel saeua uorago Caribdis.
25Haec uere nostras superabant omnia uires,
Is quoque congressus foret importabile pondus,
Aut etiam nemo, sub tanto fasce grauandus,
Haec legeret, subito cum taedia progenerare
Lectio difficilis soleat peregrinaque uerba.
30Et cur scribatur nisi scriptum forte legatur?
Ergo quod pueros demulceat atque puellas
Scripsimus, ut pueris id consonet atque puellis,
Sicque meum relegatur opus uolitetque per orbem,
Illud dum relegent pueri relegentque puellae.
35Quod uero tanquam de certis scriptito rebus
Et quod personis impono uocabula multis
Et modo gaudentem, modo me describo dolentem
Aut, puerile loquens, uel amo uel quidlibet odi -
Crede michi, non uera loquor, magis omnia fingo.
40Nullus amor foedus michi quidlibet associauit,
Sed modus iste michi dictandi plus inoleuit.
Sicque figuraui quod multis competat in me,
Nec plus inde michi nisi semen materiei
Et michi quod genus hoc iocundius esse putaui.
45Quocirca, sodes, mea sit sententia uerbi,
Et sua, non mea, sit intentio materiei.
Sermones nostros intellige pectore fido
Laetenturque mei uersus interprete digno.
Non sis uerborum scurrilis leno meorum,
50Perlege quicquid erit sine suspitione sinistra.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 84. Ad scriptorem suumCarmina (Baldericus) — 86. Marbodo poetarum optimo →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 85. Qua intentione scripserit
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-85-qua-intentione-scripserit--baldericus-dolensis-59bfe7
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 85. Qua intentione scripserit», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-85-qua-intentione-scripserit--baldericus-dolensis-59bfe7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.