CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 22. In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi

latín

Cum uelut examen rotulorum uenerit ad nos
(Mortem, non uitam, rotulus michi nunciat omnis:
Nuncius ergo ferus, qui semper nunciat illud,
Quod semper lacrimis nos impetit atque dolore),
5Mortem Remensis rotulus dixit Reginaldi;
Durandi siquidem pallentes uidimus artus,
Cum nos Aruernis Vrbanus papa uocasset;
Nos Cenomannensis rotulus commouit Hoelis;
Aurelianensis superest iam carta Iohannis.
10Si tamen abbates his adnumerare uelimus,
Multos abbates rotularis pagina deflet:
Pictaua Geraldum Cenomannisque Iohelum,
Andegauis uero Natalem deflet obisse.
Multos pretereo, uel quos incuria tollit,
15Vel quos res alias curanti obliuio demit.
Venit ad extremum rotulus de presule magno,
Quem michi precipui res commendabat amoris.
Is, quia promeruit, duplici fulgebat honore,
Si pondus geminum dicamus honorem.
20Abbas ipse Dolis, Biturix et episcopus ipse
Sedibus ambabus preerat, non ambitiose,
Ambarum domuum magis utilitate coactus
Et domini papae sancto moderamine uictus.
Hunc Audebertum ualidum iuuenilibus annis
25Effera mors rapuit, quae nulli parcere nouit.
En michi dat lacrimas rotularis epistola uiuas,
Has lacrimas reduces faciet mea questio semper.
Audeberte, meo nec pectore dimouearis
Nec, si quid ualeant, nostris precibus reproberis.
30Vos igitur, fratres, de uobis substituendo
Procurate uiro, Biturix urbs grexque Dolensis,
Et pro defunctis offerte precamina nostris.
Communemque patrem communi tangite uoto,
Vt det pastori sedem super aethera uestro.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 219. Versus de organis Wigornensis ecclesieCarmina (Baldericus) — 221. De rota in eadem ecclesia →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 22. In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-22-in-rotulo-pro-archiepiscop--baldericus-dolensis-e1edc4
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 22. In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-22-in-rotulo-pro-archiepiscop--baldericus-dolensis-e1edc4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.