CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 219. Versus de organis Wigornensis ecclesie

latín

Organa, que pariter concordi uoce resultant,
Sunt quedam nostre concors modulatio uite,
Que uariis conflata modis excitur in unum
Et grato regi concentu concinit uni.
5Et sicut uarias uoces intelligis unam,
Sic modus est unus, quo uiuimus atque coimus;
Vtque labor magnus calamos ex ere coaptat,
Sic Deus et mores et corpora nostra coaptet,
Vt placeat nostrae symphonia mistica uitae,
10Quae compacta simul intus spiramine diuo
Moribus ex multis morem concurrit in unum
Et nexu quodam secreto nexa uidetur,
Vt pangat dulcem concordi pectore uocem.
Haec a te iussus, magne prior, cecini.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 218.Carmina (Baldericus) — 22. In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 219. Versus de organis Wigornensis ecclesie
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-219-versus-de-organis-wigorne--baldericus-dolensis-09d9c7
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 219. Versus de organis Wigornensis ecclesie», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-219-versus-de-organis-wigorne--baldericus-dolensis-09d9c7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.