CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAudradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

Carmina (Audradus) — 1

latín

Nobilis ingenii linguam, facunde poeta,
Caelitus esse tibi dulci modulamine pandis,
Dum flagrans animo virtutum pascua lustras,
Dum salientis aquae perfundis lumina rore;
5Ocius hinc lectae lauri succedis et umbrae:
Pallentis hederae nec non et pinguis olivae
Dans miro nexam capiti de fonte coronam.
Denique, quos dudum sitientis ire per agros
Cernebas miseros, studio florente monebas,
10Vt fontis vitae clarissima cernere templa
Irent et votis peterent sibi dona salutis.
Me quoque iam dudum, carum quem ducis amicum,
Talibus Audradum dictis, Hincmare, monebas:
"Vt vivas felix, monitis nunc utere nostris;
15Rumpe moras cursu properans: quo moenia cernis,
Fons ibi de medio sedis diverberat auras;
Et mihi largitur vivos haurire sapores
Atque tibi faciam praecedens limina pandi".
Credulus his equidem dictis festinus amici
20Explorare locum, cernens sed culmina veni.
Sive fides (horret dictu) seu fictio fratris
Fama mox facili sancto me clausit ab imbri,
Vertex cum subito paret de margine bino
Sacratum tereti fontem circumdare saxo:
25Si foret emensus, septem bis redderet ulnas,
Candida septenis species fulgebat in ulnis
Ac totidem mixtas nebulis obduxerat Eurus.
Illic dum frustra duodenis atteror horis
Tuque domi placidis celares tempora ramis,
30Incusare fidem coepi fallacis amici
Nec desunt lacrimae, cur te praecedere sivi.
Occiduis quoque surgebant iam partibus umbrae,
Vesper et hesperias ornabat lampade terras,
Cum fletu victos oculos per moenia volvo
35Vocibus his dominum, votis iterumque reposcens:
"O quicunque loci custos rectorque videris,
O dignare sitim misero restinguere tantam".
Mox de sede sacra vox est allata per auras:
"Sum rerum custos, sum vivi fontis origo;
40Sed sine vase suos mortalibus abnegat haustus.
Sit cui - cognoscas - talis compacta figura:
Scilicet ut calamis septenis surgat ab imo,
Erigat et summum distinguens ansa cacumen,
Ora quidem totidem colli de vertice flagrent".
45O quam gratisonis celebrabat talia verbis.
Demum quid facerem, docuit sermone paterno:
"Curre domum manibusque refer, quae mando, miselle.
Aut si pauperies te illud non sivit habere,
Invida seu furtim rapuit de nocte noverca
50Aut si nulla domi mansit spes inveniendi:
Audi consilium †cur his exureris auris.
Huc quidam iuvenis ter nocte dieque frequentat
Et scypho nostris libamina fundit in aris:
Olli nos nostris dedimus viridentia pratis
55Tecta, quibus maneat, iussus seu prosit amicis.
Cignea iamque sibi cortinis atria girat,
Vtitur et claris nostro moderamine lymphis,
Iam ceu dives amat pictis recubare tapetis.
Ocius accelerans illi haec mea dicta referto:
60- Hospitio sanctam requiem meruisse fideles
Sis memor, o iuvenis; nunc et sine fine valeto -.
Auribus haec capiat, tectis de vimine textis
Temperet atque sitim, somnum sub nocte quietis
Sternat et arentes recreet per viscera fibras.
65Et prima cum luce dies deiecerit umbras,
Molliat argillam, primo vel sole tepescat
Et nota tornet specie, quam novit abunde:
Obducat cera ceramque recondat harena;
Innocuos ignes iuxta mox collocet illud;
70Aequet lance metalla, placet cum pondere librae,
Quae commissa sibi meminit, lucrique memor sit,
Per quae pollet ovans nostris vernantibus aulis;
Ambabus manibus post omnia follibus efflet
Et vacuet formam cera repleatque metallo;
75Post aliquod spatium vas testis exuat assis
Effigiemque novam ferro diffumiget unco
Concilietque tuis manibus venerabile pignus.
Illud huc tecum veniens deferre memento:
Hoc libabis aquae fontem salientis ad astra.
80Insuper et causam reseret, quid vase figurem,
Et dubios verbis animos tibi firmet amicis.
Interea triplum solvat cum carmine nodum,
Quem poterit fusum reserans ornare metallum.
Hunc tibi mente locans olli sic pangere mando:
85"In gemina specie lunae distinguitur orbis:
Scilicet obscura claraque fugante tenebras;
Luminis et faciem terras dum vertit ad imas,
Altera pars caelo tenebris obducta tenetur;
Denique bis septem lumen mirabile visu
90Evomit in terris glomerata fronte diebus"
(Nam - mirum dictu - coeunt dum lumina Phebae,
Instituere patres nimium sollempnia paschae);
Sed, sursum pallens ut primum condere lumen
Coeperit et terris nigra vilescere forma,
95Ter septem numerant, quos non excedere soles
Sit, sed in his licitum sanctum sollempne requiri.
Quid hic pascha pium, numerus seu luna figurent,
Explicet et triplum poterit dissolvere nodum.
Hic memor esto: locum iuvenis responsa capessant".
100"Sum praesens, iuvenis, referens haec ordine iusso."
"Iussa refers, agnosco quidem mandata relatis.
Immortale decus domino regnumque perenne,
Qui mihi dignatur geminas mandare salutes
Quique dedit vivo faciem perfundere rivo
105Vimineasque domus frondenti tegmine cessit,
Excipit ac nostri scypho libamina voti:
Illius (haud dubium) nobis praecepta tulisti.
Da, dilecte, manum mecumque hac nocte quiesce
Florentemque domum iam nunc fidissimus intra
110Atque sedens animum recreato salubribus undis,
Vtere vel stratis somno sub nocte tapetis;
Cetera quaeque refers, Aurora teste facessam".
"Non meritis indigna tuis tibi gloria crevit
Tanta, bonus hospes; sacro de fonte bibisti:
115Namque vales doctis aegrum sanare loquelis.
En quaesita manus: quovis properemus, amice;
Nec fraudabo thorum menbris nec pocula labris.
Illius aeternum maneat per secula nomen,
Hospitis electi qui me direxit ad aulam.
120Sed cum tanta tibi virtus laudesque manerent,
Miror, cur tantis voluisti subdere poenis
Me, qui nil nocui, iuvenem sed semper amavi:
Dicere si liceat, placitum culpabo magistri.
Nam quondam, placidis caneres cum vocibus odas,
125Me ceu dilectum mulcebas carmine tali:
Consule festinus propriae, dilecte, saluti;
Te quoque paulatim praecedens limina pandam;
Intra, qua saliens fons vivus verberat astra.
Ficta fides placiti rapuit vestigia pacti
130Condictoque loco veniens incognitus erro.
Bisque quaterque vocans Hincmarum vocibus addo:
Hauriebant vacuas crebra de voce loquelas
Aurae tuque fidem velans responsa negabas,
Altitonans donec misit me partibus istis
135Cunctaque, quae retuli, docuit sermone paterno".
"Confortare, precor, violet ne cura quietem;
Sit tibi nunc requies spatio sub noctis opacae,
Et veniente die dictis responsa parabo".
"Pallida Luciferum sequitur iam filia Solis:
140"O meus Audrade, sospes, sis, somnia linquis".
"O venerande nimis, sanum me somnia linquunt.
Principio lucis, pacti vel temporis hora
Perfice namque, precor, multum laudabilis hospes,
Pignus et exponas missum cum carmine nodum".
145"Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
Sit regi domino virtus, laus, gloria semper;
Illius et faciem precibus poscamus uterque,
Sensibus ut nostris adspiret iussa fateri.
150Qui tibi differri iussit sua pocula, donec
Aeternum fatearis eum credasque colasque.
Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
Vult etenim sciri, mundi qui tempora ducit,
155Pontum telluremque polosque creavit et illis
Aere subtili formam speciemque reducit,
Astris qui caelos, variis animalibus arvam,
E grege squamoso fluvios volucrumque perornat
Aera, post hominem fecit ratione refertum,
160Talibus et dictis affatur conditor illum:
""Quaeque moventur in orbe novo frondentque virentque,
Omnia trado tibi, mihimet tu subditus esto:
Illa tuis vivant, nostris tu cedito iussis.
Confero multa tibi, nobis vel pauca rependas:
165Vnius ut ligni tangas ne mala, memento;
Nam te de limo feci vitaque replevi,
Vt semper vivas, si non neglexeris illud,
Et mecum regnes senio non fractus in aevum.
Quod si de vetita gustaveris arbore malum,
170Continuo mortalis eris, captivus et ibis
Fonsque tibi vitae claudetur cum paradiso.
Nam te qui terrae dominum concedo manere,
Carcere flammivomo, tristi nec torqueo fumo
Horrisonique canis rabiem non cernere cogo
175Nec feci gelidum tenebris sentire dolorem,
Alterius fugias domini succumbere iussis.
Cuius suggestu misero si riseris actu,
Quas retuli supra, merito succumbito poenis".
Eheu, qui primi recinam nunc facta parentis?
180Qui sprevit praecepta dei vitamque reliquid
Et mortis domino consensit et intulit orbi
Atque suis natis, omni sobolique sequenti,
Quas meruit poenas, domino mercatus iniquo.
Qui vetiti malum ligni porrexerat Evae,
185Eva viro, mortem cunctisque sequacibus ambo:
Sic homo, cum voluit, vitam pro morte reliquid.
Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
Sed tamen omnipotens, rerum cui summa potestas,
190Quem fecit hominem, doluit, miseratus et illum
Dulcibus alloquiis et celsa voce reclamat:
"Quo fugis, o factura mei? per devia vallis
Tendis ad ignotas et caeci carceris aedes
Sulphureasque domus flammas sine fine vomentes.
195Illic mors inimica sedens tua funera sarcit,
Obvia mille tuo praemittens spicula cordi.
Flecte, miser, cursum, quo sol consurgit eoo,
Est ubi nostra domus et vivi fontis origo
Et septem palmae faciem salientis amictant
200Fecundae fructu, quarum non poma putrescunt,
Temperies veris, flores et roscida mella
Et miranda suos emittunt gramina flores -
Pulchrius in toto rerum nil cernitur orbe -:
Huc plangens lacrimansque redi veniamque preceris
205Et votis exposce tibi pia pocula fontis
Et fructu palmae peccati vincula solve;
Namque tuae mortis tu conscius esse videris".
Haec celebrante deo clementi carmine verba
Infelix oculos, gressum nec flexit ad illum,
210Sed mortis dominum loetali sorte secutus
Excepit dignas tanto pro crimine poenas.
Hostis, ut agnovit revocari carmine vinctum,
Fraude dolos acuit figitque cacumine culmi
Mortiferum pomum, nexit calamumque dracone,
215Extulit et virga signum pomo colubroque
Ante patrem prolemque suam; non intulit illis
Vim, quod sponte sua cuncti periere sequentes.
Sic victor serpens victricia signa levavit
Et sibi per campos urbesque domusque petivit
220Et nemora sculpi simulachra deumque precari
Se iussit hominumque genus sibi subdidit omne.
Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
Sed deus aeternus hominem servire metallo
225Indoluit legitque viros, quos esse prophetas
Iussit et errantem docuit revocare parentem.
Hi domini videre domum fontemque biberunt,
Gustarat palmae fructum sed nullus eorum,
Vincula nec potuit captivi solvere quisquam -
230Aequalis patri donec de virgine natus
Filius advenit homines retinere labantes
Et revocare sibi mortis de carcere lapsos.
Ipse quidem praesens dominus haec verba salutis
Eloquio dulci, saliens fons, intulit orbi:
235"Terrigenae, quicunque sitim restinguere rivo
Vultis, < ad > aeternum cursim contendite fontem:
Vnicus ecce dei fons vitae iure perennis
Effluo nunc largos vobis sitientibus ymbres.
Namque meas hominum quisquis gustaverit undas,
240Vltra non sitiet, felix sed vivet in aevum.
Cernitis ecce quidem praesenti corpore natum
Me, patris aeterni genitum sine temporis hora:
De me deque patre procedit spiritus almus,
Quem septem palmae, faciem quae fontis amictant
245Multiplici dono distinctae, mistice signant.
Nam dederam mundo vitam, quam respuit Adam
Humano generi gignens loetale venenum:
Vnde fluit totum morti tenebrisque pererrat.
Illum, qui feci, praesens nunc ipse requiro:
250Eligo namque hominem moriens absolvere loeto.
Namque per excessum vitam pro morte reliquid
Proque suis meritis paradisi perdidit aulam;
Cognitione dei vacuus simulachra deosque
Effigiare sibi studuit dominosque precari:
255Hunc ego decrevi soli mihi subdere colla.
Quid facit? ah - furis rapitur deceptus amore
Vtque deum veneratur eum, cui claustra gehennae,
Inferus et flammae tenebrisque obducta vorago
Atra manet sedes spirantibus undique flammis.
260O factura mei, tristi sub sorte laboras;
Quam feci manibus faciem vitaque replevi,
Ad me deflectas: nam, qui voco, corpore sumpto
Te revocare volens veni moriturus in orbem".
Signifer ille quidem loeti mortisque repertor
265Talibus auditis furiis accensus et ira
Artibus insultat fidis: "Sat possumus?," inquit
"Cum mater hominum nostro sine numine tantum
Ediderit terris culpati nescia partus.
Conditor ille potens, caeli qui possidet arcem,
270In terris hominem primum quem fecit, adivi
Deiecique suis, clausum quis sepserat, aulis,
Et mihi subieci et natos vulgusque nepotum,
Insuper et proprio complevi dogmate mundum;
Me sine nec prolem matres genuere maritis,
275Ex quo nostra volens Adam praecepta secutus
Seque suosque dedit nobis servire parentes -
Legibus hic donec, pacto quo nescio, fractis
Tantus in orbe puer nullius criminis heres
Intrat et antiquas praesumit frangere leges,
280Dum mihi prostratum quaerit sibi surgere mundum.
Hunc ego ter temptans hominem cognoscere purum
Arte mea volui: hem - pulsus dubiusque recessi.
Ergo decet maiora virum sentire pericla:
Mors, mihi te sociam solito cum foedere iungam.
285Qui nisi cognoscat, semper quid possit amica,
Esse potest: totum revocet per carmina mundum".
Mors dedit econtra tales de pectore voces:
"Foedera si quaeris, tecum sum semper ubique.
Perfice, quod gaudes: totus quam suscipit orbis,
290Aemulus ille tuus morsu degustet amaro;
Erige, nil tardes, virgam: pomum colubrumque
(Quo lato digne dominus veneraris in orbe
Lexque manet priscos subdens tibi iure colonos);
Illius in faciem victricia signa levato.
295Humano qui more nisi tua sceptra sequatur,
Sorte mea calidam divellam corpore mentem
Tuque potens animam rapias raptamque tenebis,
Corpus inoptata claudetur morte sepultum:
Sic quoque cessabit nostros inrumpere fines".
300Dixerat: et daemon concusso culmine signi
Audet - in aeterno torquendus sulphuris igne -
Infestare dei faciem pomo colubroque.
Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
305At patiens dominus, hominum cui cura perhennis,
Signa levat contra lignum: pomum chelidrumque,
Pro furto pomi sacrum dans in cruce pomum.
Huius non speciem potuit mors ferre nec hidrus;
Moxque fugam caperent, si non vis proxima Christi
310Maiestasque dei leviathan prenderet hamo
Et natus hominis mortem moriendo necaret.
Qui ponens animam sancto commisit ab ore:
"Protinus, alma, iubeto hostis saevissima colla
Divinis stringi vinclis" - torvumque draconem
315Iam tormenta premunt suspecta trahuntque gementem
Ad portas Herebi; dominus quas obruit atque
Tartara disrupit. Caeci tunc carceris aedes
Lux domini inradians evertit: luce tenebras.
O nova captivis facies tunc visa tonantis,
320Qui genus humanum rapuit de fauce draconis,
Vincula dissolvit, praedam patrique reduxit
Armillaeque tetras percussit cuspide fauces,
Posse nec indulsit sanari vulnus apertum.
Tunc mortis morsus praedictus voce prophetae
325Extitit: et partem rapuit partemque reliquit,
Primus et ad vitam devicta morte triumphans
Ter redeunte, die posthaec surrexit ab umbris
Christus et e tenebris lumen resplenduit orbi,
Vt sol post tenebras consurgit luce choruscus,
330Condere quem densae nunquam potuere tenebrae.
Sic chaos exuperans Christus de morte migravit
Atque pium celebri cum nomine pascha sacravit.
Quo transivit enim, lux est et vita perennis
Dans formam nobis tenebris emergere posse;
335Si tamen illius celebremus dogmatis horam,
Lumine quam lunae, numero signavit et almo.
Inferiora legas, si vis haec, carmina, nosse.
Perfice nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
340Nunc audi, frater, quae sit displosio nodi.
In gemina specie lunae distinguitur orbis:
Scilicet obscura claraque fugante tenebras.
Dicitur hac specie pars terrae parsque polorum:
Effigies hominis manibus plasmata creantis;
345Actenus et terris conversum lumen ad illum
Vertere luna monet. Quae dum sua lumina terris
Volvit et ad caelum tenebris obducta tenetur:
Dat hominis formam, qui, dum terrestria quaerit,
Ingenii lumen terras convertit ad imas,
350Excipit, et, vulgi gaudens dum murmure laudes,
Dispectus caelo, tenebris obductus habetur;
Interea minimum poterit sollempnis haberi.
Bis etenim septem glomerata fronte diebus
Evomit in terris lumen mirabile luna,
355In quibus est vetitum sanctum sollempne requiri:
Qui duo, quae Christum praecedunt, tempora signant,
Ante datam legem primum, sub lege secundum;
Per quae terrigenae peccati pondere pressi
Ingenium vitae sibimet conferre volentes
360Indigni caelo tenebris mersere senectam,
Morte nec abiecta meruerunt cernere pascha.
Sed, sursum pallens ut primum condere lumen
Coeperit et terris nigra vilescere forma,
Ter septem numerant, quos non excedere soles
365Sit, sed in his licitum sanctum sollempne requiri:
Sic lacrimans primum caelo cum vertere vitam
Coeperit et terris vilis, despectus et esse,
Iam caelo carus ter septem supputet illud
Scilicet in mundo, Christi quo gratia fulget,
370Tempus et ex toto conversus corde requirat
Pascha salutiferum celebri ratione repertum
Deque tenebrosa saliens caligine noctis
Transeat ad lucem, Christus quam contulit orbi,
Vt tribuente deo felix per saecula vivat.
375Perfice nunc mecum, caelestis gratia, carmen
Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.
Auxiliante deo, cuius mihi verba tulisti,
Archanum fidei reserans sub nomine paschae
Explicui, triplum potuique resolvere nodum.
380Marginis et geminas cecini iam forte figuras,
Clara septenis specie qui fulget in ulnis
Ac totidem mixtis variatur cortice nigro.
Vas quoque iam fudi: venerabile pignus honoris,
Septenis calamis, oris totidemque perornans.
385Hoc sine quisque sitit, frustra contendit ad imbres
Aeterni fontis: hic est sapientia patris.
Non intrabit enim commercia pectoris atri,
Subdita peccatis nec mens amplectitur illam;
Spiritus ipse dei sed quam dignissimus hospes
390Expurgans vitiis septeno munere dotat
Perpetuoque sibi mansuram dedicat aulam,
Haec sitiens limphas poterit haurire salubres.
Hoc vas quisquis habet, fontis festinet ad undas,
Hauriat et sacris fundat libamen in aris.
395Cursibus aetheriis sonitus fit maximus orbi;
Qui regit hunc, somno monuit me sensibus imis
Haec, Audrade, tibi modulari carmine dulci
Pignora cara satis, recinas quae saepius oro:
Sic quoque felici tractabis gutture fontem
400Quaesitum longo certamine, dulcis amice.
Maxima dona tibi caelestis gratia confert
Haec: memor esto mei, sacris cum funderis aris,
Obsecro, mi frater; nunc felicissimus esto."

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Carmina (Audradus) — 1. →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
Carmina (Audradus) — 1
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-audradus-1--audradus-modicus-5525ca
Cita recomendada
Audradus Modicus, «Carmina (Audradus) — 1», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-audradus-1--audradus-modicus-5525ca.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.