CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAndreas Ammonius

Andreas Ammonius · Renacimiento

Carmina (Ammonius) — 16. Ad d. Aloysium Marlianum de eius adversus fortunam libello

latín

“Terrarum dea, cui fuere plura
In septem geminis iugis Quirini,
Quam ulli caelicolum dicata templa,
Dic cur squalida, nuda, maesta, sola,
Et contempta iaces? Ubi rota illa 5
Et talaria regibus verenda?”
“Singultu impedior loqui et pudore.
Vicit me miseram ille Marlianus,
Nec vicisse satis ferus putavit
Ni, ni me laceram, et pudendam adusque 10
Discissa interula omnibus notandam
Spectandamque probe, ut vides, dedisset.”
“At quisnam, rogo, Marlianus?” “Arte
Phoebi qui medica nepos habetur,
Natura egregie peritus ille, 15
Caeli qui numeros, et astra callet,
Omnes qui historias refert, et orbis
Incunabula fabricamque novit,
Rhetor quem latet et poeta nullus
Immo quem nihil asserunt latere.” 20
“Qui mirum te igitur fuisse victam?
Res cum semideo fuit, quod oris
Maiestas, gravitas, decora membra et
Procerum est potis indicare corpus.
At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris) 25
Iuris te nihil in deos habere.”

Sigue explorando

Por su autor
Andreas Ammonius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Ammonius) — 15. Ad reverendum patrem Richardum Vintoniensem episcopumCarmina (Ammonius) — 17. Ad Coletum theologum et concionatorem egregium de schola quam pueris construit →

Expediente

Autor
Andreas Ammonius
Título
Carmina (Ammonius) — 16. Ad d. Aloysium Marlianum de eius adversus fortunam libello
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-ammonius-16-ad-d-aloysium-marlianum-de-e--andreas-ammonius-797da9
Cita recomendada
Andreas Ammonius, «Carmina (Ammonius) — 16. Ad d. Aloysium Marlianum de eius adversus fortunam libello», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-ammonius-16-ad-d-aloysium-marlianum-de-e--andreas-ammonius-797da9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.