Mos olim patribus fuit,
Regnabat bona cum fides,
Phoebi quo renovat die
Ianus perpetuam orbitam
Optandi a superis sibi 5
Quod quisque expeteret magis.
Hinc quendam memorant rei
Qui iratus fuerat suae
Optasse a Iove murmure
Claro, voceque certa 10
Centum millia debiti
Et belle, decies quia
Centum milia debuit.
Hunc morem veterem probans,
Annis servo ego plurimis, 15
Non quod caelicolas putem,
Illo praecipue die
Aures arrigere ad preces,
Verum quod venerarier
Cunctis principiis Deos 20
Sit par, atque precarier
Ut felicia sub manum
Cedant nostra negotia.
Dum ergo hoc principio novi
Anni quaero quid expetam 25
Sane nil aliud subit,
Quam te, mi domine ac pater,
Certum praesidium meum,
Et vivum, et validum diu.
Ultra vix potis est tibi, 30
Large cetera sic dedit,
Quicumque Iupiter addere.
Mi vero satis et super
Te vivo arbitror adfore.
Quare te, omniparens, precor, 35
Picti conditor aetheris,
Qui certa vice temporum,
Aevi praecipitem fugam
Iussisti tacite rapi:
Da tot Vintoniae pio 40
Nosti quem bene praesuli,
Ianos cernere candidos,
Quot regi Pylii dies,
In meta quot arenulae
Cumaeae fuerant anus, 45
Quot ver floribus enitet,
Quot pisces mare ponticum,
Quot caelum volucres capit.
Sed sit viribus integer,
Robustus, viridis, valens. 50
Hoc omnes precibus boni,
Hoc rex, et proceres simul,
Hoc omnis petit Anglia,
Iustis, optime maxime,
Votis, annue, Iupiter. 55