CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGualterus de Castellione

Gualterus de Castellione · Medieval

Carmina alia — XXXIII

latín

1. Sol sub nube latuit,
Sed eclypsis nescius,
Cum se carni miscuit
Summi patris filius.
Maritari noluit
Verbum patris altius,
Nubere non potuit
Caro gloriosius.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

2. Qui solus eternus est
Et qui regit omnia,
Quod non erat, factus est,
Nec tamen res alia;
Illum, qui solutus est,
Stricta ligat fascia,
Iacet, qui immensus est,
Inter animalia.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

3. Solis iubar temperat
Nubes molis nescia,
Terra fructum generat,
Quo dulcescunt omnia,
Celo terras federat
Nova data gratia,
Tollere qui venerat
Captivantis spolia.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

4. O domus egregia,
Domus, inquam, domini,
Domus nulli pervia
Nisi deo homini.
O mira materia
Partus data nemini,
Nulli quidem propria
Nisi matri virgini
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

5. Absque dei numine
Sensu nullo capitur,
Quod de matre virgine
Deus homo nascitur,
Qui mentis acumine,
Qui loco non clauditur;
Ens tamen in homine
Iacet, sedet, graditur.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

6. Rubus non conburitur
Inter flammas ignium,
Nec mater transgreditur
Castitatis lilium.
Hoc non intellegitur
Ab ullo mortalium,
Nisi a quo fugitur
Babilonis medium.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

7. Ab hoc ergo medio
Fugiendum primitus
Et vero refugio
Aderendum penitus,
Vt in dei filio
Noster fiat exitus,
Ad quem nos cum gaudio
Perducat paraclitus.
Gaude, nova nupta!
Fides est et veritas,
Quod a carne deitas
Non fuit corrupta.

Sigue explorando

Por su autor
Gualterus de Castellione · 66 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina alia — XXXIICarmina (Gualterus) — I →

Expediente

Autor
Gualterus de Castellione
Título
Carmina alia — XXXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alia-xxxiii--gualterus-de-castellione-22ef24
Cita recomendada
Gualterus de Castellione, «Carmina alia — XXXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alia-xxxiii--gualterus-de-castellione-22ef24.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.