(0811A)
Quintus erat mundi tristis ab origine limes
Expletus, morbo nimium tabefactus acervo
Quattuor horribilis metas dum torquerit orbis:
Dumque diurna rotans redeuntia saecla redirent,
Quae patribus promissa darent fulgentia regna.
Post capit [coepit] sextus felix se volvere cardo,
Qui meruit tandem praedictum germinis alti
Adventum, antiquis multisque capessere saeclis.
Qui Genitor solio clemens prospexit ab alto
Pompiferum mundum, dura sub morte jacentem,
Et genus humanum, ex limo quod fecerat olim,
In barathri cernens foveam mersisse profundam.
Tunc pater omnipotens, rerum gratissimus auctor,
(0811B)Ille pius sator, superam qui temperat axem,
Progeniem sanctam praecelsa mitis ab arce
Misit, et extemplo cinxit lux aurea mundum
Horrida probrosae dempsit qui crimina mortis,
Et facinus mundi Jordanis lavit in undis,
Signavitque pios pretiosi sanguinis ostro.
Sic quoque fellivomi praedam de fauce chelydri
Abstulit, et quoquidi ( sic ) calidas spoliavit arenas,
Victor ovans rediit, patriam remeavit ad arcem.
Jam septingentos finitos circiter annos
Et septem decies, ni fallor, supra relicti,
Ut tradit septem priscorum calculus index,
Adsunt praesentis defluxu temporis anni.
Quo Carolus nono regnat feliciter anno;
(0811C)In quo Saxonum pravo de sanguine creta
Gens meruit regem summum cognoscere coeli,
Sordida pollutis quae pridem dura sacellis,
Ponebat, rapidis bustim depasta caminis
Rite cruentatas tauros mactabat ad aras.
Et demonum cultus colla inflectendo nefandos,
Suppliciter venerans proceresque Deosque Penates,
Barbarica rabie fluxas grassante medullas,
Pro rerum fortuna plebs miseranda rogabat.
Hoc genus indocile Christo famularier alto
Ignorans, Dominum nam corde credere nolens,
Ob causam nostrae in mundum venisse salutis.
Hanc Carolus princeps gentem, fulgentibus armis
Fortiter adcinctos galeis cristatus acutis,
Arbitris aeterni mira virtute jubatus,
(0811D)Per varios casus domuit, per mille triumphos,
Perque cruoriferos umbos, per tela duelli,
Per vim virtutum, per spicula lita cruore
Contrivit, sibimet gladio vibrante subegit;
Traxit silviculas ad coeli regna phalanges,
Moxque lupos saevos teneros mutavit in agnos:
Raucisonos tinctos furva nigredine corvos
Vertit in albifluas subito jamjamque columbas,
(0812A)Alipedes Griphes subito, Harpyiasque volucres
In placidas convertit aves, dirosque molossos
Transtulit in molli tectas lanugine damas:
Saltigerosque tigres, fulva cervice leones,
Haud secus ut pecual propriore clausit ovili.
Postque salutiferi perfusos rore lavacri,
Sub Patris et Geniti, sancti sub Flaminis almi
Nomine, quo nostrae constat spes unica vitae,
Christicolasque rudes ad coeli sidera misit:
Chrismatibus sacro inunxit baptismate lotos,
Quo jam fumiferas valeant transcendere flammas,
Progeniemque novam Christi perduxit in aulam.
Porro celsithronus judex cum factor Olympi
Venerit, ultricibus mundum damnare favillis,
Et vas pestiferum coelesti fulmine fractis
(0812B)Ad Stygias raptim vincum retruserit umbras,
Fulvereoque globo versutum coxerit anguem,
Quo sine fine dolens picea marciscat in olla,
Cunctorum meritum trilibri tunc lance librando,
Lactea dona bonis, seu tristia jungit amaris,
Principis interea clemens pro munere tanto
Praestet, ut astrigeri potiatur praemia regni;
Dulcia mellifluae degustet pascua vitae:
Pascua, quae noster jam dudum jure Redemptor
Coelicolisque dare proprio promisit ab ore.