Dicta vocatur avis proprio cognomine gallus,
Nuntiat haec lucem, terrarum decutit umbras;
Tempora discernit, lumbis succingitur, hujus
Subditus imperio gallinarum regitur grex;
Hunc laudans Deus intellectum dicit habere,
Quippe sub obscuro dirimat qui tempora peplo.
Proh dolor! hunc longe properantem septa viarum
(0805B)Arctarant quondam, dum tentat pabula rostro:
Ergo cibos solus dum quaerens competa lustrat,
Heu jactans, audaxque nimis, multumque superbus
Insidiante lupo excipitur; quo pondere pressus
Protinus hanc evadendi sibi repperit artem:
Saepe meas tua fama, lupe praefortis, ad aures
Venit, et ignoto monuit rumore, quod altum
Vox tibi magna sonum claris concentibus edat;
Nec tantum doleo inviso quod devoror ore,
Quantum quod fraudor liceat ne discere de te
Credere quod licuit. Cujus fera credula vocis,
Oblataeque lupus laudis tumefactus amore,
Infernale aperit guttur, faucesque voraces
Pandit, et immensae reserat penetrale cavernae:
(0805C)Sed celer eripitur lucis praenuntius ales,
Ac saltu volat et ramo citus arboris haeret.
Mox igitur subita jam libertate potitus,
Excelsusque sedens his cantus vocibus edit:
Decipitur merito, frustra quicunque superbit,
Et capitur falsis cariturus laudibus escis,
Ante cibos voces dum spargere tentat inanes.
Respicit haec illos, qui cum sint fabula, nacti
Jure salutis opus, privantur fraudibus atris
Attendendo cavis falsas rumoribus auras.