CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Balde

Iacobus Balde · Barroco

Batrachomyomachia (Balde) — Liber V. Belli et spectaculi finis.

latín

I. O! nihilin vanis umquam durabile rebus.
Saepe suos versa tumulat Victoria sorte
Victores. quaedam Divum sunt munera, numquam
Nota satis. noceant: nisi cum virtute fruaris.
Semper tuta time. nam quae pacata videntur,
Interitum damno fa tegunt. discrimina tecta
Plus odii, plus mortis habent. fallacia pulchra
Gaudia fronte latent. numquam non incluta virtus
Excubat, et celsa tacitas speculatur ab arce
Pervigil insidias. hic est me iudice felix:
Qui licet exorsus defigere castra secundis
Alitibus, domitosque manu prostraverit hostes:
Prima quidem carpit, metuit tamen ultima finis.
Relliquias belli haud tuto contempserit ullus.
Nam luet: ut Ranae, solito properantius algam
Intempestivis quae vestivere triumphis.

II. Concurrunt Mures damnatae munera lucis
Magnanimi abicere, atque mori cum Rege parati.
Ad quos sic fata est Artmisia Centaurea.
Audenteis video. macti, quos Coniugis hausti
Fata vocant: alacres aciem instaurare supremam.
Alternat Bellona vices, miserosque reversa
Sublevat, et stimulis fibras maioribus implet.
Iam nunc edico. quis quis timet esse sepultus
Mausolo cum Rege suo, mortemque veretur:
Hinc abeat, mutetque manus et cingula ponat,
Qui pavet, ipse sui lictor, tormentaque clausa
Gestat, et a sese iusto configitur hoste.
Fortibus indigeo, quos ipsa pericula durant,
Ferratosque chalybs acuit. per Memnona iuro,
Cuius in ore sacrum gerimus nigrante colorem:
Sim licet e molli sexu, me occumbere malle,
Quam fugere, aut partam vitio corrumpere famam.
Argia , Euadne, quaeque est mihi numine maior
Hippolyte (namque has bello viguisse puellas,
Dum vescebar adhuc hominum communibus auris,
Cognovi) residens animo memorabile nobis
Suggerit exemplum. pudeat non esse secutos
Facta viros, quae feminei statuere lacerti.
Praemoneo: procul hinc migret, qui palpitat ante
Tympana, Ranarum choreis, non muribus aptus.
Tantane dulcedo lardi, vitaeque cupido
Nos retrahet? quid enim aspicior? coniungite sensus,
Sitque palam votum, calido quod pectore fertis,
Bello an pace mori, labor aune ignava voluptas,
Quid iuvat hos animos? fingamus in agmine vinci,
Gloria nos tumulat, cinerique imponitur olla.
Pessima fata domi. segnes, a Fele perimus.
Nos catus, an catulus furiarum semine natus,
Vinculaque et tribuli, crepitansque ciconia rostro
Exspectant, digitoque Domus non altior uno.
Quanto Mausolus nostro felicior Orbe
Excessit. famae ipsius longissima cauda
Numquam abscindetur ferro: non dentibus aevi
Rodetur, nullam mortis passura securim.
Suscitet accincto, animos Mavortius heros
Tyroglyphus : servata Ducis vexilla videte.
Suscitet Artophagus ; quique inter stantia solum
Funera censendus, nec vespillone profundo
Artepibulus eget, laudanda vel hostibus umbra.
O pepones! si non istos imitamur, et enses
Inferimus tumulis, nullo terrore domandi.
An non sarcasmis alias vexamur amaris?
Speluncasque cavas latebrasque habitare silenteis
Dicimur, et solem nobis odisse propinquum?
Dedecus hoc abolere potest et vertere fundo
Ista dies. nondum toti, modo fortia agamus,
Excidimus; sequiturque cruor de vulnere nostro.
Egregius nobis etiamnum Cnissodioctes
Restat, et horrendi Meridarpax nominis ultor,
Trans mare, trans Gades Ranas versurus abactas,
Irruite, et nostris iam tandem credite Fatis.

III. Irruit atra cohors, quo saeva Artemisia ducit.
Et primo inventum (tanti stetit otia tuto
Degere) dilaniant ac spargunt Borborocoeton
Undique perfossum. vix ullus funera plura
Ediderat, Muresque illis agitarat in agris.
Mitior Hydrocharis , sed non et mitius hostem
Sensit. acus iugulum penetrat districta, brevique
Vicinum collo nimium caput. inscia caedis
In placidis errabat aquis. propterque salicta
Ludebat: cum Maurus adest, timidamque trucidare.
Tunc quoque parva licet subito de gramine tela
Carperet, obsessum corpus tuitura, tuendi
Natura dictante modum: tamen errat in ictu
Imbellis totiens, et numquam strenua; quamque
Vibratura fuit, succumbens porrigit herbam,
Os impressa solo, atque oculos traiecta trementeis.
Subsedit: velut irriguo quae regnat in horto,
Postquam messorum falces urtica recepit;
Secta ruit, nullis manibus puerisve timenda.

Centum alii obliquis, rectis, crudelibus, altis
Vulneribus laceri, sub portu gurgitis udo
Bellaces efflant animas. Pelusius unco,
Quo prius induerat Mures, raptatus eodem
(Ludibrium fortuna parat) de nominis usu
Iam vere mordebat humum. Calaminthius ense
Transfixus: qua parte micant vitalia colli,
Oppetiit, calamum iam iam sparsurus acutum.
Non inter cannas, sicut sperabat, et ulvam
Compostus: sed enim media tellure relictus,
Visceraque effusus. Super hunc Dominator aquai
Cum peteret iunco Reginam, in Amazone sistens,
Cnissodioctaea cecidit Physignathus hasta.
Terra dedit sonitum, motae tremuere paludes.
Audiit et si quis vicina Mergus in unda
Tunc forte hausit aquam concussus membra fragore.
Seminecem dictis agitant. saevissime iactas
Neptunum regnare tuum: nunc denique sentis
Nec nostrum dormire Iovem , qui crimina plectat.
Hoc te Psicharpax cum vulnere mittit ad Orcum .
I nunc, et tumidas infla Physignathe buccas.
Tundit humum pedibus moriens, atque ore receptum
Versat acumen acus. nihil hi iuvere labores.
Ipsa etiam ferro cedens lorica fefellit:
Quam tamen ex betis flexam maioribus olli
Seutlaeus gestare dedit: qui laevibus hamis
Conseruit scissa densa internodia crena.

IV. Quae rabies! credas rapuisse sororibus atris
Stamina Ranarum, et pedibus calcare nefandis.
Crescit in immensum furor, atque inventa sub Hebro
Tristia molitur, totamque exscindere gentem.
Hostem unum in cumulum densato milite cogunt,
Inque globum iuncti socio conamine Mures
Tormentum murale rotant: quo bellica motu
Urgeri catapulta solet. detorta resultant
Allia, ceparumque pilae. lita sulphure tela,
Excussa ancillae manibus, dum cuderet ignem
E silice. hic demum excidium fatale tulisset
Caeruleo Populo telorum ferreus imber:
Ni Superis aliter visum. congesta videbat
Funeta (monstrat enim Pietas) camposque refertos
Stragibus innumeris, sub Olympi valle propinqua
Communis Natura parens: quae pectore magno
Omneis, quos genuit, Natorum inclusit amores,
Et dulceis animarum ortus, concessa Deorum
Munera, complexu fovet et servare laborat.
Ergo furens luctu, lacrimis praegrandibus ora
Scissa rigat, rapidisque Iovem pulsare querelis
Instituit, stabat canos laniata severos,
Nudatos exserta sinus, inarataque vultum
Planctibus et pugnis, sacroque horrore verenda.
Invalidae summo nutant in vertice turres.
Vocem ubi singultus concisaque verba resolvit:
Taliter atrata cum maiestate profatur.

V. Magne Pater: quae signa noto praesaga malorum?
Quas clades? iterumne paras viventia terrae
Saecula, subtili compacta Prometheos igne,
Ad deforme chaos primamque reducere massam?
Sed non haec olim nobis promissa dedisti
Imberbis, nondumque pater dignare per aevum
Annalesque tuos, et priscae tempora Falcis
(Quamquam non opus est memori) transacta redire.
Inspice, quas Lachesis tabulas, te Fata movente,
Scripsit: Amaltheae pellis quid Diphthera Caprae
Contineat. sacris olim mea iura sub Aris
Inconcussa Themis semper statura canebat.
Et steterant aliquot lustris. cum crimina totum
Polluerent Mundum; nec iam tibi fulmina lasso
Sufficeret iaculanda Cyclops , lassatus et ipse:
Fratrem immisisti populis; qui pronus aperto
Aequore, et effusis super ostia fluctibus, altis
Montibus incubuit, scopulisque exstantior ivit.
Quid non passa fui? gremio quot corpora nostro
Eripuit stygiae Sulcator pallidus undae?
Illa tamen largo pensasti foenore damna.
Paene fuit tanti, partem periisse meorum.
Nam sublime animans, quod tollit ad aethera vultus.
Deucalioneae repararunt semina dextrae.
Frigida fecundo tumuerunt saxa calore,
In formam mutata novam, non pronuba Iuno
Exsolvit partus: sed praegnans marmore funda
Evolvit pueros de costa rupis acutae
Decisos. simulatque silex proiectus in auras;
Mox verus recidebat homo, cavitque ruinam.
Surrexere viri, consurrexere puellae:
Et parvae Pyrrhae , nascendi sorte peracta,
Viderunt timide maioris brachia Pyrrhae .
Tunc etiam ventrem fecundum silva, marito
Flante Aquilone tulit: viridis cunabula fagus
Praebuit: e querno protrusi robore fetus
Aspexere diem. vidi, et spirantia vento
Membra tuli. rupto nemorosae cortice matris,
Grande puerperium testatus pusio fluxit.
Innumeras frondosa manus, distincta capillos,
Floruit in summis felix Infantia ramis.
Tunc ego gaudebam, et magnis cingebar alumnis.
Tunc mea divino turgebat rore papilla,
Luctanti distenta sinu. nam spes erat omneis
Sic reparare feras (ne dicam perdere) blandum
Velle Iovem . quid iam video? quibus Orbis in oris
Versor, ut aspiciam primis contraria fatis?
Tamne alte insedit cordi? cogarne tueri
Stirpe tenus caesas ipso cum nomine Ranas?
Quod scelus hanc poenam meruit? quae caussa benignum
Evertit genium? quo spes tam fida recessit?
Ne mihi, ne vilem iacturam durior ore
Spernendamve voces. hoc Mavors Sarmata dicat;
Et qui Naturae non experiuntur amores.
Tu, sate Saturno , calles, quo condita visco
Quaeque traham: qui me affectus rapiantque ferantque,
Nil equidem parvum reputo. stant omnia iusto
Pondere, et aequali complector singula cura.
Tam mihi Rana leo, quam musca elephantus. ab imo
Ordior, et nullo discrimine misceo summa.
Musicus est ordo Mundi; mutusque carebit
Concentu veteri, numerum si dempseris unum.
Ut sileam concepta semel volventibus Austris
Per reliquas late silvas incendia ferri.
Prima Palus, non Oceanus, siccabitur aestu,
Indigenis viduata suis, sors altera Pontum
Hauriet, inque freto nantem Delphina necabit.
Inde boves grassata trahet, vastabit et ursos:
Et ruet in Libyca stabulantem valle leonem.
Quid statuisse rear tam saevo vindice dignum
Limnisios ? misereor: iuncis squalentia regna,
Quasque alius Piscis fastu contemneret undas,
Hydrocharis contenta colit; librataque saltu
Te laudat sub aquis, sub aquas ubi forte residit.
Utile deinde genus pretioso funere pascit
Mortaleis, mensisque argento infertur et auro.
Et quia caelesti gaudet Genitore Planeta,
Praesentit sudum, et clari commercia solis.
Certius in Cyrrha nemo praesagia novit.
Audio. vindictam mersi Psicharpagos Umbra
Exposcit. satis exstincti commissa luerunt.
Strage lacus calidi fumant. cumulatur acervo
Batrachus et campos operit. iam corpora desunt,
Quae gladii caedant hebetes: et lividus aer
Inficitur tabo. Nemesin mirare pudendam.
Si deliravit vitio Physignathus unus,
Cur non et poenam subiit Physignathus unus?
Hic damnandus erat. merito sua fata querantur
Pendere supplicium populi pro rege coacti.
Scilicet expulso violarunt Pallada somno!
O durum facinus septena Cyclade dignum,
Fortasse et picea taeda, totoque Perillo .
Si qua tamen mansit, Latonae deprecor iram,
Et fateor patrasse nefas, quo viva negarunt
Pocula. tolle omnem veniam: quae bellua tandem
A poenis immunis erit. numquamne caballus
Principis Othrysii , fessusve laboribus Aethon
Cespitat? idcirco flaventi bile refusi
Caelicolae insistant confringere crura reorum?
Quam lente indignans urget sarraca Bootes;
Sed salvis bubus. quoties Berecyntia mater
Ferrea conqueritur frena excussisse iugales?
Nec tamen exarmat. tuus, o iustissime rerum
Arbiter, haud raro quaedam commiserit Ales
Flammiger, evulsis alis plectenda, vel igni,
Quem gerit. officio nam cum poscente ministrat
Spicula, te rostro nonnumquam corripit unco.
Non ideo genibus detractum in Tartara mittis:
Sed placet, et superis excusas nobile vulnus,
Vel leviter parcente manu contingis ovantem.
Quid, precor, armavit solas paene improba totum
In Ranas Astraea Iovem ? nativa rogamus
Quae nituit quondam, rigidum clementia vultum
Explicet. immeritae si non stat parcere Genti;
Saltem parce tibi. crescit successibus audax
Ambitio, scelerumque parit portenta novorum.
Finge (quod horresco referens) prostrata iacere
Agmina Glaucorum, et nullum superare nocentem;
Se Mausolani credent stravisse, suisque
Viribus asscribent. tumidi praecordia bello,
Terribiles animos cristasque et cornua sument:
Iactabuntque decus, coniuratasque movebunt
In Superos acies, peioraque signa Ephialte .
Ecquid ages? strictum temnunt Orionis ensem.
Anguiferos clipeos glaciantemque Aegida rident.
Caelum Fele caret. timeo ludibria Divum.
Quid non audebunt vobis praesentibus ausi
Talia? nonne vides, ut me vix ista gemente
Tristibus alloquiis, Meridarpax ventilet hastam?
Insurgit: neque desistet, dum fortior omneis
Expulerit vita Ranas. Succurre peccanti,
En manibus lacrimisque precor: succurre ruenti
Naturae, qui cuncta regis. Sic questa sub ipso
Conticuit luctu. Matrem solantur anhelam
Alma Ceres atque alma Venus , laudantque dolorem.

VI. Instabat ludi finis. Saturnius alto
Corde graves simulans curas, immotaque primo
Fata loco; duros vultus nec amabile numen
Fingebat. cum nube cava se desuper alta
Demisit Iuno , pendensque ingressa theatrum
Affudit Fratri genua, et sic orsa marito est.
Non nos, quod superis Munus spectantibus edis,
Respuimus tibi nupta Soror. (neque enim ista potestas)
Quamque vicem misi, Dominam Thaumantias Iris
Excusare suam potuit. nam nos quoque Mures
Odimus. haec caussa est tardae Iunonis . ab ira
Nulla venit tum deinde timor (nam femina Coniunx,
Et quamvis tua sim, tamen huic obnoxia curae
Femina sum, facilisque aliquos admitto pavores)
Invasit me deinde timor: ne forsan et ipsa
In ludo fierem ludus Regina Dearum
Non semel incurri probrum, te Fata citante
Semper, et Uxorem salibus placante facetis.
Absentis ridetur avis, (quo rettulit Hebe )
Laudanturque pedes: contra splendere negantur
Sidera pennarum. collum non esse decorum;
Quo tamen ingenuum nullique imitabile cygno
Fundatur carmen, toto mirante Caystro :
Quando nec ipsa gemat Philomela suavius, alas
Uberibus crevisse videns. num flebile Pomum
Excidit, et Phrygius , qui me contempsit, adulter
Posthabitam Veneri ? sic et Lavinia virgo
Aeneae servata fuit, quae debita Turno ;
Turno nempe meo. numquam non regia Iuno ,
Pro dolor, in scenam sub tali Coniuge venit.
Hanc quoque nunc poterat totiens experta vereri;
Quippe memor: quod cum tuus ille puer Ganymedes
Immortale merum nuper tibi porgere iustus,
Tantum infudisset, quantum non ante bibebas,
Dixeris ad mensam; lepidum te cogere bellum:
Quo nihil audierit, nec viderit improbius Sol.
Scilicet in Mures et Ranas armiger ibas
Quid si me, ut patrio proiectam vertice Natam,
His praefecisses! quo, dic, Cytherea meusque
Alcides , (meus ille meus) quo Bacchus , et alta
Sprevisset fastu nostrum Tritonia numen!
Vidimus ista tamen de fulva proelia nube,
Vidimus, et si vera fides datur integra nobis,
Prona Naturae questus audivimus aure.
Iusta gemens poscit. flecti patiare rogamus.
Dixit, et amovit nimbos a fronte serena.
Continuo risere faces lucentis ab ore,
Vernavitque rubor roseus. quantumque Diana
Pulchra Deas vincit; vincit tantum ipsa Dianam .

VII. Surge Soror, laterique meo coniungere, Frater
Incipit. ah non es nobis dubitanda, nec umquam
Displicuisse potes. Charites sunt iurgia nostra,
Sunt et amor. quid vota facis? desiste precari,
Velle tuum, si vel solis in nutibus offers,
Iam sperata tenes. cupimus te vincere nostris
O! Iuno , obsequiis. vinci patiare rogamus.
Quae pia Naturae pro libertate rogasti,
Pondus habent. equidem fusas iam sisto querelas.
Et Ranae vivent, et Musulmannicus hostis
Cedet agro. Sic effatus circumspicit Orbem,
Et torvo vultu dudum sua nubila cogit.
Dein Marti ; rapidis immisse iugalibus, inquit,
Quantis ad Rhodopen te fers, I, comprime Mures.
Thrax sacer: insanam men' hanc compescere turbam
Sperasti Genitor? non si comitetur euntem
Caucasus , et vallis Nemees , succinctaque monstris
Africa; et inferni Patrui sub missa quadriga;
Componam: tua sola potest, tua dextera tantum
Sola potest frenare nefas. molire tumultus
AEtherios, tostasque hiemes includitur Aetnae
Proice per nubes: et adhuc pendebimus omnes,
Ne cadat in vanum teli iactura trisulci.
Quod mirere; doli gnarus ludique Gradivus
Talia cum dixit, potuit compescere risum.
Tu quoque si scisses Alcmenae credite Fili
Arcanos, haec bella, iocos: non tanta pudoris,
A patre delusus, cum damno probra tulisses.

VIII. Coeperat accitum frigusque calorque coire,
Et circum mugire lacus, tellusque movere.
Nil trepidant Mures, et fausta tonitrua credunt.
Apparent summis ardentes montibus hastae,
Fasciaque atra polo mortes suspensa minatur.
Maurus , ut ante, salit. cum tempestate sonora
Excidit incensum fulmen, stringensque sinistrum
Tempus, in ambustam cecidit Meridarpagos aurem.
Discutit ille nigrum caput experrectus, et aethram
Subsiliens spectat, libatque impune favillas.
Augentur flammarum undae, lateque coruscum
Sanguine pingit iter barbati sideris horror.
Visae etiam fatuae per tetrica nubila Feles,
Ut dedit e terra tracti vertigo vaporis,
Ecce repens telum rutilantibus evolat alis,
Disiecitque nucem galeae, cristasque comanteis.
Musculus alta tuens se tantum accusat inertem,
Excusatque Iovem . quoties vaga fulgura lucent:
His, ait, in Ranas, his, quis quis es, utere flammis;
His meruere peti. Nimbo iam tertia cuspis
Torta, per abruptas lustrato calle procellas,
Involvit calido totum Meridarpaga fumo.
Exsultat nebulo varia caligine saeptus,
Iratoque Deo fruitur, barbamque remulcet
Omnia missurus famosum in saecula nomen.
Obstupuere omnes: fremuitque animosus Apollo .

IX. Ipse autem Alcides Patris miseratus honorem,
Quod genus hoc, qui talis, ait, contemptor et hostis
Musculus? an nostros iterum Regina labores
Provocat, et geminis peioreis obicit angues?
Aspicite, ut venas furiis agitatus et oestro
Saeviat: excedit vires, quibus improbus ornos
Arcadias evertit aper, lugente colono:
Et quas Creta Bovis flammas exusta cruenti
Sensit: hic, hic, video, sudor manet ultimus Oetae
Impositum, et primos vincet maiore triumpho.
Eurystheus sileat: quid enim mandata capessam?
Me natura monet fesso succurrere Patri.
Sic fatus clavam ingentem, cui dextera lassa
Incubuit, toto libratam sanguine nixus
Sustulit in Mures, et tela immania ferro
Direxit; ceu terribileis Stymphalidas arcu
Fixurus. Cessa, mea magna potentia, cessa
Nate. quid in votitum ruis hostem: Iuppiter infit.
Mene ipsum non posse feras has perdere? possem,
Si mens certa foret, trifido, nihil ambige, telo
Concutere obstanteis, penitusque affligere fundo.
Sed mihi, quid deceat, non quod licet, arma tenenti
Occurrit. Laudine foret tam abiecta ferire?
Dignior iste calor, natum ad sublimia fulmen
Praeterit ignavos hostes. scopulosa zacynthus ,
Quas habeat vires, quercusque annosa loquatur.
Et tu (sed praestat modo dissimulare) loqueris.

X. At ne contemptum ferat impunitus et astris
Exprobret iste niger, scrobibusque lavernio natus:
Atlantis generose Nepos, succingere pallam.
Ventorum transcende domum, convexque supra
Sistere, qua nitidus stellarum exercitus ardet.
Detrahe caelestem Cancrum, metuendus in arma
Proruat, et plectat sonteis, dirimatque rebelles,
Vadit Atlantiades , et qui videt omnia Phoebus ,
It comes accinctus radios, et vertice lucem
Diffusus. quacumque meant, dignantia cedunt
Sidera; laxantur florentes ignibus orbes.
Adventum testata Deum Lyra turgida nullis
Flatibus insonuit: subsultavere Triones,
Phrixeusque Aries. illos veneratus Orion
Submisitque caput, strictumque recondidit ensem.
Tum prior Arcadiae pulcher frondentis alumnus:
Felices, qui semper, ait, lucetis in auro
Signiferi Solis; magnosque evolvitis annos,
Hoc Domino carpente viam. nunc visere terram
De vestra statione iubet Saturnius unum.
Cancer ades? linque has, quas reptans incolis undas
Tantisper. dabitur retro post bella redire.
Ille altis egressus aquis et lacte profundo
Fluminis aetherii, sequitur per inane volantem
Mercurium lapsus; circumque et pone refusa
Mobilis ac titubans in gyrum fluctuat aura.
Ut cum suspensis pedibus demissa cadit nix,
Mollis in omne latus tacite subsidere nutat.
Haud aliter terrae appulsus. tunc tosta Syene
Mitius a flammis habuit, blandoque tepore
Usa, dari longas mirata est turribus umbras.
Carcinus a noto monstratas Sole paludes
Intrat, et adiunctis agmen grave fratribus armat.
Qui postquam in siccum latera exposuere, trucesque
Musulmannigenae chelas sensere bisulcas:
Fit late fuga, cum gemitu fremituque ruentum.
Ipsa citis agitur pedibus Regina, rotasque
Aurigamque et equum (sese omnia) fortius urget:
Et quia desperat metuitque evadere, et instat
Umbra maritalis. pariter cupit ire sub Orcum .
Dum dubitat, lapsantem absorbet caeca vorago,
AEternumque viro decus annumeranda meretur.
At non aequali cum Coniuge condita tumba,
Infelix, neque sub saxis tangentibus astra.
Diffugiunt alii partes Regionis in omneis
Contusi, referuntque oculos ad pristina pacis
Munera, consuetis exercenturque rapinis.

XI. Interea quid quid Mures scrutatur in antris,
Illorum reditu exsultat; positoque pavore
(Quippe Cati stupuere malum, quod turpis egestas
Visa diu fuerat dirum ac lugubre minari,
Irrita cum nullas traherent venabula praedas)
Spes hilares acuit, desolatasque cavernas
Observat, profugasque feras, solacia ventris.
Atque adeo iam nunc revocant, quem nomine Gentis
Pellitae misere queri, tristemque novercae
Fraudanti genios Naturae intendere litem.
Indicunt iterum choreas, atque orgia noctis;
Suetisque invigilant spoliis. gannitus et ingens
In Maumillonum plausus dicione resultat.
Ut si forsan equos, taurumque armenta secuta
Abstulerit praedo; neque spes super ulla peculi;
Illa inopina tamen stabulum commune revisant:
Ergo iterum felix toto Pastore Menalcas
Subsilit, et dulci confundit gaudia fletu.
Aut Pelusiaci quantus per rura Canopi
Laetitiae tremor exoritur: cum Nilus in urna
Se cohibens ripasque intra, dubitare colonos
Cogit, et optatae tumidos nil fidere messi.
Mox ubi restagnat praesens, tumidusque per arva
Volvitur, et late campos fecundus inundat:
Laudavere Deum, nec iam fugisse queruntur.
A cantu resonant agri, modulataque ducit
Tibia linigeros. Nilus clamatur et Isis .

O! numquam stimuli mites, ubi prima cupido
Invasitque animos, et non satiabilis ardet.
Nulla mora est. unum pedibus distringere Murem
Aeluri instituunt, suadetque in sana voluptas
Libari; si forte sapor mutatus in armis.
Oceano nondum croceam Tithonia bigam
Extulerat quater, auricomis ducentibus horis:
Et iam funus erat Meridarpax flebile. Felis,
Iuppiter illius fuit, intonuitque labanti.
Itur ab Harpyis in circum. murmura funus
Nescio quae, supra Catus horrida Thessalus efflat;
In parteisque secat, stanteisque aspergit, et illo
Princeps Maumyadum nova sanguine foedera sancit.
Heu, quid ages? bellone putas evadere Fata
Pternoglyphe , et mortis telum vitare sequentis:
Dum fugis, et Cancros felicibus effugis alis:
Te miserum! in Scyllam iuratosque incidit hosteis.
Hoc tibi grande malum si praecinuisset Apollo ,
Stragibus optasses potius sub Borborocoete ,
Cui elapsus eras, animamque impendere Marti .
Non ita Threicium Vatem , sectumque cruentae
Patris Echionii lacerarunt Penthea Bacchae .

XII. Iuppiter his visis vultum demittere coepit,
Ut solet abductus curis secretaque versans:
Tum taciti primum Divi cognoscere caussas,
Et quod Caelicolis poscentibus ante negasset
Agmina sulphureo Maurusia perdere nimbo,
Consilium laudare sacrum, maiusque vereri.

Est aliquod fulmen, quod nec fabricare Pyracmon ,
Nec Steropes conflare potest. nec Lemnius ipse
Attrectare audet, si non Stygis amne lavetur.
Ventorum deformis hiems, et Colchica pestis,
Aura nocens et dira lues, viridisque veneni
Suecus , et Haemoniis exstillans frondibus humor,
Materies minima est, et adhuc tolerabile telum:
Quod tantum in nanos colles incumbat, et almos
Plebeias sternat, platanique enode cacumen.
Accedunt ructus morientum, stridor Hyaenae,
Ira tremens, raptique incensis urbibus ignes;
Et vanescentis sanies exusta Cometae.
His quoque miscetur rabies, ac spuma canina
Uranies collecta manu: cum Sirius oestro
Percitus, allatrat flammato sidera rictu.
Adduntur colubri de Gorgone : bis tria Solis
Spicula lugentis, medio fulgore reciso.
Scobs ferri, quae de pedibus perhibetur equorum,
Cum Pluto Siculas ad Sponsam frangeret arceis,
Succussis cecidisse trium; (nam quartus Alastor
Difficilis minui, totus riget aere maligno)
Nec tamen usque adeo foret in superabile, si non
Iuppiter ipse suo iactum de vertice crinem
Tonderi patiens (et crinis sufficit unus)
Inderet. hinc rapidas vires, animosaque flabra
Sumit, et egesto quatit alta ceraunia saxo.
Non ignis vulgare rubens hoc nobile Fulmen
Excoquit: eiectis opus est carbonibus antro
Taenario , taxoque informi, et si qua supersunt
Naufragii veteris fragmenta infamia Cauro.
Taliter excussum quoniam cum turbine sensit
Pallenaea cohors, uno damnata sepulcro:
Effossasque manu Capaneus flagrantia Thebas
Moenia. concutiens. totus lucebat anhelo
Pectore combustus, cineremque efflabat ab ore.
Tantum summa manus divum Patris, et neque semper
Hoc torquet, valida nisi cum succensus ab ira est.
Tunc quoque stringebat quasi vibraturus, et alta
Voce tonans: meruisse putas Meridarpaga , Nate,
Missile, quod volvo? tracta: crispare licebit.
Dum parcas homini, quidvis potes igne ferire.

XIII. Alcides animi largus, tunc largior ibat
Fulmen adorandum potius timideque colendum
Impare sumpturus dextra: iamque illud agebat
Chaoniam impacto rapturus verbere quercum.
Prodigium! negat emitti. ceu viveret ignis,
Sentiretque Deum consueta mole minorem.
Increpat Armipotens: quaenam has ignavia vires
Enervat, cohibetque Alecto invisa lacertos?
Letifer anne iterum serpit per viscera Nessus ?
Exprobrat et Iuno , laudans, fictumque renidens:
Noster amor! tene ergo rear stravisse leones?
Fregisse Antaeum ? tu pensa columque tulisti
Femineas indute stolas, ac tempora myrto
Evincte. Alcmena satus et miratur, et ardet,
Et fremit, et rubet, atque iterum tentare laborat.
Sibilat implacidum sulphur, multoque cruentat
Sanguine mirantem (neque enim haec natura) Deumque
Respicit. it caelo murmur. Venus aurea risit.
Audiit, inque sinum risit Nova Luna bicornem.
At miserin rabiem versus Tirynthius altum
Uritur, et bustum flagrat immortale futurus,
Sinon excutiat, vires confessus iniquas
Ausa et inausa manu nequicquam ubi vertere coepit,
Excutit. haud ultra lapsum: sed in aere pendet.
Protinus Ales adest. ea corripit unguibus uncis
Restituitque Iovi . qui laetus, parcimus, inquit,
Nate tibi. Patri posthac illudere cessa:
Et cautus mea tela time, non sternere vileis
Docta feras humileisque rubos: sed robur adultae
AEtatis; sed enim Rhodopen Hebrum que nivalem,
Alcides que meos: Hic non imitabile fulmen
Sentiet, hic demum: per quem resciverit Orbis
Ludicra nos Ranis super, et super arma protervis
Muribus auctores, dextra movisse iocosa.
Namque homines credent (ut gens est vana, malique
Heu, nimium nimiumque capax, atque omnia vexat
Censuris) Superos tantummodo ad otia natos,
Ceu Pueros nugis consumere vilibus aevum.
Imperio Mundi nullas impendere curas;
Cunctaque in incertum mortalia tendere casum.
Quisquis is est, seu sit cerebro, seu poplite natus;
Ille faces, totumque Iovem sua tela minantem
Attritus feret, et sitiet fugientibus undis
Mersus, et a plena torquebitur arbore pomis,
Iuro per arcanas, instar mihi numinis, undas;
(Concussitque comas) per fratris stagna profundi.
Si quando placitum nobis, haec funera Mundo
Pandere, et exactos belli proferre labores:
Tunc eto te Phoebum ; Vatem tu, Phoebe , monebis.

XIV. Phoebus in haec: (numeros, citharamque adiunxit eburnam.)
Magne Sator rerum: tibi se Delos que, Claros que,
Et Patara , et Tenedos , sertisque evincta Terapne ,
Et Delphi et Phocis , et supplex a pede Montis
Parnassus noster, cum toto inclinat Olympo .
Iussa, in facta libens; mandata, in carmina vertam.
Omne nemus caussa Iovis , omnia marmora cogam
Admodulante Lyra choreas accedere nostras.
Unum istud vereor: (praesentio mente futura)
Ut ne inter paucos, aevo labente, Poetas
Vix unum inveniam promptum facilemque monenti,
Qui moveat super ista tubam, quae vidimus, arma.
Invitos nempe exstimulem, et cantare rogatos
Pegasea feriam penna, lauroque coronem!
Valle prius Thymbraea, et utroque abscessero colle,
Tempus erit, stolidae cum mentis inertia fastu
Reddita deterior, quaedam mortalia stringet
Pectora erunt, sua qui scite iactare parati
Somnia in arcano, ceu nostro immissa Cubili.
Me quasi iam pridem toto cum fonte bibissent;
A monte in valles umquam descendere nolint.
Detrectent tumidi gracilis leve carmen avenae,
Materiaeque exilis opus. Priameia Fata,
Iliacas acies, et in Hectora calcar Achillis
Defixum poscent, ac sola ad Pergama duci.
Vix dignabuntur metro cohibere leonem:
De vili Rana quid sperem ac Muribus? ignem
Offero cantandum, quo Phyllis saucia flagrat;
Cassandras laudare volent. placet una Pelasgum
Victima, non totam redimita Polyxena frontem,
Ut videat cultros, atque arae basia figat:
Aut Argiva viris Argia ferocior, omneis
Acceptura neces, clausuraque pectore casto:
Si modo dilecti reperiret Coniugis ossa.
Talibus exemplis cupient super ardua ferri
Culmina Pieridum , totoque Helicone recepto
Donari septem foliis, et imagine macra.
Non centum, non mille boves ad tenuia ducent.
Id queror: imbelles, segnes, sine numine nostro,
Non iussi, invito me luctabuntur in altum;
Repere quos inter dumos et fraga decebat:
Ad iuncum et corylos nulla virtute movendi,
Cum tamen a minimis surgant ad maxima Musae .

His adeo iam nunc infestum me minor ipsum.
Ite truces tumidique, et nostro absistite luco.
Invenient haec Plectra manus, et fistula labrum.
Ipse tamen meus ALTER EGO, quem Mantua felix
Efferet in lucem, Culici canet ante sepulto
Et decus et lessum; quam Turno in bella ruenti,
Niso que Euryalo que, et Dardanio Anchisae ,
Et pubi Troianae ab longo errore parentet.

Non igitur Tu, quis quis eris, qualem modo coram
Praecipio, oblatum verearis spargere bellum
Qualicumque tuba iuvat ire per omnia vatem.
Sub cedro iuvat et lentis cantare salictis.
Et pontum iuvat, et modicas innare paludes:
Quamquam qui modicas, si me suadente Poeta
Navigat. Hanc pugnam, Munus Iovis esse memento
Caelicolis sublime datum, caligine sacra
Plenum, ac mittendis in plurima saecula fatis.
Nil mage secretum vel ab ima Phocide , Delphis que,
Ac Tripode , et mota stagni exardentis arena
Transfumat; nec dicit avis quocumque volatu;
Mystica nec Cereris Lampas, nec monstrat Eleusis .
Omnia portendunt. studeant evolvere verum,
Quorum ego compegi nitido praecordia sensu.
Sume animos facilemque Deum, GERMANE : canenti
Non abero Momos , quibus est inamabilis unguis,
Dens niger, invisos aliis frenabo lupatis,
Quam quibus aetheriam soleo frenare quadrigam.
Illorum ante oculos versetur Marsya victus,
Ora lacer, pellem exutus, totusque cicatrix.
Et mihi sunt Arcus, et nostra sagitta cruorem
Elicit, et nostro sternuntur robora disco.

Ista Intonsus; at haec intonso Iuppiter . aude
Aude aliquid Fili; patriumque merebere vultum.
Qui solum mea furta canunt, aut qui tua solum,
Nil aliud, nosque ad mensam ridenda propinant
Numina; quo polles iaculo, prosterne frementeis,
Et resupinatos in pulvere detege Fucos
Castalii mellis, sacratisque exue sertis,
Interea, ne foeda lues et noxia serpat,
(Namque vides Populum exsanguem, Vulcane , nigrisque
Muribus admixtas tumulo putiscere Ranas)
Funeream convolve pyram, flammaeque rogali
Hos bellatores impone, cadavera, caesos.
Ligna ferant Satyri, advolvantque e montibus ornos.
Dixit, et ingenti concussit nubila motu;
Atlas quo tergum sentit super astra gravari.
Illum ascendentem retro sua turba secuta est.
Amphitryoniades torvum indignatus in Oetam
Concessit, quo prima ferox incendia monte
Pertulit: ambustum quippe et plenum ora fa villis,
Semper ab adversa puduit Iunone videri.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Balde · 11 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Batrachomyomachia (Balde) — Liber IV. Praelium et conflictus.Melancholia →

Expediente

Autor
Iacobus Balde
Título
Batrachomyomachia (Balde) — Liber V. Belli et spectaculi finis.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-batrachomyomachia-balde-liber-v-belli-et-spectac--iacobus-balde-0275d7
Cita recomendada
Iacobus Balde, «Batrachomyomachia (Balde) — Liber V. Belli et spectaculi finis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-batrachomyomachia-balde-liber-v-belli-et-spectac--iacobus-balde-0275d7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.