Quid, ô, quid (Ida) vis tibi osculis tuis,
Labella frustrà hiulca porrigens mihi?
Omitte: nolo me superba basies.
Ut ista tanti ego ista vestra basia,
5Iniqua, tanti ut aestimem, quotidie
Ut imputentur haec trecenties mihi?
Iuvent quidem ipsa (non nego) omnibus modis,
Hymettijsque dulciora sunt favis:
Nihil sed ante vesperam imò protenus
10Futura nil, simul me abire iusseris,
Et ille tam benignè & ebriè nimis
Madere visus osculis tuis modò,
Situ sitique disperire coepero:
Labris ubi aritudo venerit meis
15Repente, quodque talescis opus sequi
Solere, maior osculandi & acrior
Tui cupido. Quare omitte conqueri
O Ida namque si iuvaris osculis,
Nec insolenter illa venditas mihi,
20Datis ovabo: sin dedisse paenitet,
Et exprobare pergis; ecce me tibi
Paratum ea omnia, unum ad usque reddere:
Mihi invicem (Ida) redde, quae dedi tibi.