Non sunt certa meam moveant quae basia mentem,
uda labris udis conseris, uda iuvant;
nec sua basiolis non est quoque gratia siccis,
fluxit ab his tepidus saepe sub ossa vapor.
Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferre,
auctoresque sui demeruisse mali:
sive genis totis, totive incumbere collo,
seu niveis umeris, seu sinui niveo,
et totas livore genas, collumque notare,
candidulosque humeros, candidulumque sinum;
seu labris querulis titubantem sugere linguam,
et miscere duas iuncta per ora animas,
inque peregrinum diffundere corpus utramque,
languet in extremo cum moribundus amor.
Me breve, me longum capiet, laxumque, tenaxque,
seu mihi das, seu do, lux, tibi basiolum.
Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde:
diversis varium ludat uterque modis.
At quem deficiet varianda figura priorem,
legem submissis audiat hanc oculis,
ut, quot utrimque prius data sint, tot basia solus
dulcia victori det, totidemque modis.