CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Secundus

Ianus Secundus · Renacimiento

Basia — Basium VII.

latín

Centum basia centies,
centum basia millies,
mille basia millies,
et tot milia millies,
quot guttae Siculo mari,
quot sunt sidera caelo,

istis purpureis genis,
istis turgidulis labris,
ocellisque loquaculis,
ferrem continuo impetu,
o formosa Neaera!

Sed dum totus inhaereo
conchatim roseis genis,
conchatim rutilis labris,
ocellisque loquaculis,
non datur tua cernere
labra, non roseas genas,
ocellosque loquaculos,
molles nec mihi risus;

qui, velut nigra discutit
caelo nubila Cynthius,
pacatumque per aethera
gemmatis in equis micat,
flavo lucidus orbe,

sic nutu eminus aureo
et meis lacrimas genis,
et curas animo meo,
et suspiria pellunt.

Heu, quae sunt oculis meis
nata proelia cum labris?
Ergo ego mihi vel Iovem
rivalem potero pati?
Rivales oculi mei
non ferunt mea labra.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Secundus · 18 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Basia — Basium VI.Basia — Basium VIII. →

Expediente

Autor
Ianus Secundus
Título
Basia — Basium VII.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-basia-basium-vii--ianus-secundus-b8c0f8
Cita recomendada
Ianus Secundus, «Basia — Basium VII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-basia-basium-vii--ianus-secundus-b8c0f8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.