Salvignus. Quo, quo tam celeri passu? Sentisne, Tonelle?
Cui dico? Pru, sta! Faciam de more somari.
Tonellus. Deh, Salvigne, meum noli sturbare viaggium;
Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.
Salvignus. Nec tibi vestitum, nec ego lassabo gabanum, 485
Ni mihi doiosi dicas pensiria cordis.
Tonellus. Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.
Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram
Atque super nasum pugni stampabo medaiam.
Salvignus. Ah, Tonelle meus, multum es boriosus adessum; 490
Quid facias hosti, qui scorrozzaris amico?
Scire tuos guaios nunc cerco daboque socorsum,
Et vis ad primam mihi nasum rumpere provam?
Omnia sunt charo semper dicenda sodali:
Nonne meus grandem tortum compagnus habebit, 495
Causas doiarum nisi dixerit ipse suarum?
Tonellus. Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus?
Oyde, quid indarnum me mater Gnesa latavit?
Mancum nonne malum staggione fuisset in illa
Ex asini tepido fieri pissamine fungus, 500
Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus,
Quam saguratus ego sic matris ventre cagari?
Salvignus. Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta?
Non desperatae plagae medicina catatur.
Cum fortuna suos dat nobis prava travaios, 505
Conseium charis ab amighis torre tenemur
Atque in carnerum deponere verba rasonis,
Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.
Tonellus. Sola meum mors, oyme miser, leviaret afannum.
Salvignus. O bene pazzus homo, qui calzos ferre legeros 510
Nescit fortunae, nisi mortis chiamet aiuttum.
Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum.
Tonellus. Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae.
Salvignus. Cerno quod hanc tecum portas, sed nescio quare.
Tonellus. Quare? Quod volo me stessum suspendere forchis. 515
Salvignus. O cermisonem, temet piccare cavezza?
Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.
Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza
Nolle salutiferum compagni audire ricordum.
Fer causam: numquid borsam tibi ladro robavit? 520
Tonellus. Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem
Sexcentum borsas, pegoras, casamenta, cavallas,
Plus prestum quam te, quam te... - nil dice re possum,
Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,
Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina, 525
Quam te, garofolum pomumque et bella rosina.
Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,
Sola Zanina meum posset smorzare brusorem,
Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis;
Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur, 530
Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum.
Sola iutare potest et quod sit sola spiavit,
Unde superba venit nostrisque altaera cadenis
Elatam portat cristam beccumque levatum,
Ut gallina solet cum grossum fecerit ovum. 535
Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda
IlIa potens non vult medio succurrere morto.
Salvignus. Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae?
Tonellus. Est ita; mo cancar, paret tibi cosa novella?
Salvignus. Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima 540
Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne?
Tonellus. Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat.
Salvignus. Maraviliabam quod eras sic fronte striatus.
Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis,
Noli post ipsas cervellum perdere ladras, 545
Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.
Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,
Ille orbesinus totum sfrantummat honorem;
Est amor angoscae speties mentisque diavol,
Est amor errorum capitanius estque bagassae 550
Filius, est proprii domenticatio senni,
Estque pudicitiae contrarius estque maligna
Pestis et a nulla morbus sanabilis herba,
Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum.
Fac sennum matti lassaque, Tonelle, talopram, 555
Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam.
Noscere vin causam cur non habet ille mudandam
Vel cur mostazzum portat bindamine stuffum?
Est quia vergognae clausit bastardulus occhios.
Noscere vin quare puer est numquamve senescit? 560
Nam facere impresas pueriles cogit amantes.
Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?
Hic exempla tui solum statuamus avantum.
Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum,
Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum: 565
Primum sicca illis garlettos merda boazzat,
Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;
Si mungis, mungis si non fastidia nolunt,
Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem.
Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus, 570
Humida formaium corrumpit muffa levatum;
Itque in malhoram pecoris speranza torellus
Inque malum punctum substantia tota ruinat:
Vigna tui broli sine palis, obruta spinis,
Clamat de longe zappas ottanta mearos; 575
Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat,
Nam velut usus erat numquam fossata cavantur:
Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,
Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.
Hic est acquistus qui fitur amare puellas, 580
Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum.
Perdis amicitiam multorum, perdis honorem
Et patri matrique tuae das, improbe, guaios.
Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,
Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis 585
Et modicus fiat grandis montagna fasolus.
Tonellus. Ista meam rupit circumparlatio testam,
Per dextramque intrans laevam passavit ore
Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras
Scribis et in giazzam scaldantis solis ad ignem. 590
Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,
Plus tostum mulos asinosque volare videbis
Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,
Plus tostum nascat talis verzonus in horto,
Quod minor ad totam Bressam det foia mene 595
Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam
Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,
Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham.
Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista.
Salvignus. O sine cervello zentaia vel absque governo: 600
Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.
Tolle foras istam de sensu, matte, paciam
Teque tibi stesso savia cum mente ritorna.
Tu capra eque tuae andabitis ad sparaverum:
Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes. 605
Tonellus. Mentiris quod amor sit eorum causa malorum.
Nonne quis est similis zocco similisve quadrello,
Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella?
Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris?
Virtutem sborravit amor, sborravit amorem 610
Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat
Inque Zoaninam venit bellasque putinas.
Numquid ego potius merlottus amabo cavallam
Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam?
Salvignus. Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae, 615
Argumenta facis magno bastantia Scotto.
Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare;
Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.
Tonellus. Deh, diavol, amor non est subiectus et inde
Debet amor potius rationem flectere quo vult. 620
Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?
Salvignus. Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit,
Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum,
Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas.
Tonellus. Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem; 625
Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas?
Salvignus. Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.
Tonellus. O veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane:
Tu ne Zoaninam praesumis dicere vaccam?
Salvignus. Perdonanza, precor, nolique cridare, Tonelle, 630
Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.
Immo Zoaninam stellam chiamabo dianam,
Dummodo non voias te desperare per illam;
Nam si desperas et vis te tradere forchae,
Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam 635
Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.
Tonellus. Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?
Salvignus. Ut quid habes manibus pro te appicare soghettum?
Tonellus. Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina
Me quasi forzavit contradam perdere drittam. 640
Salvignus. Ut quid amas illam, si te sdegnosa refudat?
Tonellus. Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.
Salvignus. Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;
Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.
Tonellus. Crimen amoris enim non est, at culpa puellae, 645
Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.
Salvignus. Dissimula fingeque aliam doniare morosam.
Tonellus. Dissimulare nequit vel fingere quisquis amator.
Salvignus. Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra
Disputo, nam tua me sententia docta ligavit. 650
Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis,
Non savio nostri processit ab ore Peretti;
Talia non donant zappae, nec aratra, badili,
Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos
De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae. 655
Victor es et speciem, formam quoque noscis amoris.
Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum,
Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.
Ergo vade casam cordamque retorna cavallae,
Undique nam nox est grillique per arva tricantant. 660