Forte caleffabit gens me citadina Tonellum,
Quod modo Zanninae bruser amore meae
Et quod, usatus ego stallas purgare ledamo,
Ducar amorosas dicere vene brigas;
Ac si non etiam pania veschientur amoris 5
Qui menant pastos ad beverare boves,
Qui mungunt vaccas, pegoras qui forfice tosant,
Qui pascunt asinos gramine, fronde capras,
Quique sciunt grassos ad giandas ducere porcos,
Quique sciunt cultis tradere semen agris. 10
Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,
Cui non mortali panza foretur acu.
Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,
Trat semel in trapolam quemque Cupido sua
Ipse veretones tirat huc, tirat improbus illuc, 15
Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.
Ergo, licet mea sit qua scribo penna badilus
Et faciat drussas vanga sgurenta manus,
Non tamen, oyde, malum potui scampare brusorem,
Quo sforzata fuit cedere zappa pivae. 20