LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT.
196-197 PRAEFATIO.
(0713B)
Ecce tuis parvi votis, venerande sacerdos,
Cor quia de vero fervet amore mihi.
Pontificis magni Willibrordi et praesulis almi
[Percurrens titulis inclyta gesta citis.]
Sit licet inferior, strepitans cum murmure rauco,
Illius egregiis sermo meus meritis:
Protulit ad templum Christi, Willibrorde sacerdos,
Nostra fides vestrum parva minuta tamen.
Quae rogo suscipias clementer, mente benigna,
Criminibusque meis posce, precor, veniam.
Non sunt digna tuis meritis mea munera, praesul,
Qui regnas summi dives in arce poli:
Ni pius in templo Deus aera minuta ferentem
Laudasset viduam, quae sua vota dedit.
(0713C)Aera minuta duo diversi ponderis ista,
Sancte Pater supplex in tua templa fero.
Sed prius haec [ Al., aes] retinet planis numisma figuris,
Posterius sed jam Pierium rutilat.
Sunt qui in lege sacra pilos pellesque caprarum
Ad pia tecta Dei ferre jubentur onus.
Non tamen hos sperni jussit lex sancta Tonantis,
Sed grate accipere mens pia quae tulerit.
Sic non magniloquas quaeris Pater optime, gazas [ Al., grates],
Sed vero calidum pectus amore meum.
INCIPIT NARRATIO.
CAPUT PRIMUM.
Quod beatus Willibrordus de Britannia vel Hibernia Franciam venisset.
(0713D)
Venerat occiduis quidam de finibus orbis,
Vir virtute potens, divino plenus amore,
Ore sagax, et mente vigil, et fervidus actu,
Ad te, temporibus Pippini, Francia felix;
Quem tibi jam genuit fecunda Britannia mater,
Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris,
Nomine Willbrordus, meritis vivacibus almus:
Qui peregrina petens Domini deductus amore,
Semina perpetuae cupiens coelestia vitae
Spargere, qua rarus fuerat prius accola verbi.
(0714B)Quem mox Pippinus Francorum rector honestus
Suscipit, atque illum sitientia rura rigare
Per loca mandavit jam singula, rore superno,
Auxiliisque Dei famulum firmavit honestis.
CAPUT II. Qualiter idem vir Dei in opere praedicandi profecisset.
Ille Deo plenus, lumen de lumine Christo,
Jam quascunque piis peragravit gressibus urbes,
Vel castella, casas, vel compita, semper ubique
Sparsit evangelicae radios per pectora lucis.
Multorum donec fidei pia flamma reluxit,
Ex nox caeca procul illa decessit ab urbe [ Mab., illo . . . orbe],
Quotidieque ruunt idolorum fana profana,
Et populi Christus resonabat in ore fidelis.
CAPUT III. Quomodo Pippinus, dux Francorum, eumdem famulum Christi Romam direxisset, ut archiepiscopus ordinaretur.
(0714C)
Crescere Pippinus dum viderat inclytus auctor
Ecclesiam Christi, fidei et venerabile donum,
Congaudens nimium tali doctore salutis,
Ac melius ratus, citius se mittere Romam
Praecipuum fidei praeconem, quatenus illum
Pastor apostolicus firmaret in ordine primo,
Esset ut Ecclesiae praesul, summusque sacerdos.
CAPUT IV.
Quod beatissimo apostolico Sergio papae in visione ostendebatur, B. Willibrordum Romam venisse, et ut cum omni honore illum debuisset suscipere.
(0714D)Pontificalis apex, Petro dignissimus haeres,
Sanctus apostolicam tenuit tunc Sergius aulam,
Vir bonus et prudens, nulli pietate secundus,
Ante diem quartam facta est cui visio nocte,
Quam vir venisset Romam praeclarus ad illum.
Angelus e coelo veniens praedixerat illi:
Ecce Deo charus, properat hanc hospes ad urbem
A duce Francorum missus sub munere largo.
Hunc tu mente pia saltem tractare memento,
Et mox pontificem summo sacrabis honore.
A te quae cupiet, capiat quoque dona sacerdos.
Iste Deo sociat populorum millia multa.
Angelus his dictis coeli remeavit ad aulam.
CAPUT V. Quomodo illum idem beatus papa honorifice tractavit, et ordinato nomen imposuit Clemens, et donis ditasset.
(0715A)
Annuit angelicis monitis mox papa beatus,
Atque Dei famulum tractavit mente benigna.
Ut fuerat jussus, compleverat omnia promptus,
Pontificemque illum magno sacravit honore,
Nomine Clementem patria [ Mab., patrio] jussitque vocari,
Et quaecunque petit sanctus sibi, tradidit illi,
Plurima sanctorum praestans ei dona piorum.
CAPUT VI. Quod vir Dei remeavit in Franciam, et instanter cunctis Evangelium Christi praedicavit.
(0715B)His actis Domini famulus remeavit ad orbem
Francorum, veniens firmatus munere summo
Et totus gaudens, populus tunc accipit illum,
Flumina melliflua cupiens haurire salutis:
Quae Pater egregius cunctis impenderat ultro,
Rore rigans supero cunctorum pectora Christi,
Et quocunque pius veniebat forte sacerdos,
Auxiliante Deo fructus carpebat amoenos.
[Catholicae fidei donec impleverat urbes
Agnitione Dei, villas, atque oppida, rura.]
CAPUT VII. Quod Fresonibus et Danis praedicare tentabat
Nec his contentus Francorum finibus, ultra
Spargere sed tentans divini semina verbi,
(0715C)Gentibus antiquo captis errore Fresonum,
Vel Danis, multum populo per saecla feroci,
Quos tunc haud potuit (reges quia forte scelestos
Illi habuere quidem) ad fidei convertere donum.
CAPUT VIII.
Quod aliquos baptizavit ex illis in via, et aliquid signorum faciens reversus est Franciam.
Sed Deus omnipotens animas donaverat illi.
Gentibus ex ipsis aliquas, et mira peregit
Perque suum servum quaedam: qui in pace reversus
Ad populum Domini spectans regionibus istis
Janua perpetuae, Christo pandente, salutis
Dum esset aperta piis monitis, sed semper ubique
Firmabat cunctos; Pippinus tempora vitae
Praesentis complens, Carolo sua regna relinquit.
CAPUT IX Quod Carolus, Francorum dux, gentem Fresonum sibi subjecit.
(0715D)
Qui mox nobiliter regales rexit habenas,
Amplificans fines, gentes superando triumphis
Externas, etiam bello vicitque Fresones,
Et ferrata super illos carpenta subegit,
De manibus tulerat horum quoque frena tributi.
CAPUT X. Quod Willibrordus Fresonibus praedicare reversus est, eosque ad fidem Christi convertit.
(0716A)
Tunc vir evangelicus remeans Willibrordus et illis
Verba ferens vitae, sacro et baptismate tinxit,
Quos fidei donis primo sacer imbuit almis,
Et lux orta fuit residenti mortis in umbra
Jamque diu populo; verus sol Christus ubique
Eluxit, subito tenebris cedentibus atris.
CAPUT XI.
Quod ei sedes episcopalis in Trajecto castello data est, et quod per loca presbyteros disposuit.
Tunc data pontifici est Trajecto sedes in urbe,
Et gens tota simul Fresonum subditur illi,
Disceret ut magno fidei documenta ministro.
(0716B)Mox constructa Deo viguerunt templa perenni,
Per loca sunt positi et doctores multa fideles,
Qui regerent populum, vitae qui verba docerent,
Qui baptisma darent, coeli qui pane cibarent;
Ne plebs esuriens a se jejuna rediret,
Sed cunctis Christus potus, cibus esset abundans.
198 CAPUT XII. Quod devotissime verbum Dei per omnia loca praedicare festinabat.
Hoc opus hoc fuerat praeclaro praesule semper,
Plurima quod ferret animarum lucra Tonanti,
Et Domino ad servos remeanti occurreret ultro,
Multiplicata ferens manibus utrisque talenta.
Circuit idcirco vigil hoc tutamine mandras,
Nominibus meritis ut Christi augeret ovile,
(0716C)Et quocunque pius perrexit praeco salutis,
Gratia celsithroni semper praevenit euntem,
Effectum tribuens factis verbisque docentis.
CAPUT XIII. Quod non omnia quae idem pontifex fecit, versu enarranda essent.
Plurima perque suum fecit miracula servum,
Quae nunc non libuit versu percurrere cuncta:
Sed strictim quaedam properanti tangere plectro,
Et gestis titulos paucis praefigere musis,
Ad prosamque meum lectorem mittere primam,
Illic inveniet jam plenius omnia gesta,
Pontificis magni studium, documenta magistri,
Progeniem, vitam, mores, mentesque benignas [ Mab., mentemque benignam].
Devotumque Deo semper cor omnibus horis,
(0716D)Legibus in sacris meditans noctesque diesque.
CAPUT XIV.
Quod confringenti famulo Dei [Mab., Quod confringens famulus Dei] fanum quoddam, gladio a quodam (aedili) in caput percussus, sed Deo defendente nil laesurae ictu ferientis sensit.
Ecce Deo charus praesul jam tempore quodam
Tentabat per se quoddam confringere fanum,
Hoc cernens idoli custos, succensus in ira,
(0717A)Pontificisque caput gladio percussit acuto.
Sed vir praecipuus nec sensit, nec leve vulnus.
Quem voluere sui comites occidere statim:
Hunc tamen eripuit mitis de morte sacerdos.
Qui luit arreptus miseras mox tenuo poenas,
Postque dies ternas vitam finivit amaram.
Sicque suos sanctos Christus ulciscitur ultro.
CAPUT XV.
Qod quidam, qui servo Dei maledixerat, die postera periit.
Egit iter quondam venerandus forte viator.
Quia se per segetes propior jam semita duxit
Cum sociis etiam, tenuit quas dives avarus:
Cui segetum custos callem prohibere volebat,
(0717B)Plurima conclamans sancto convitia verbis,
Nec non augebat factis opprobria diris.
Qui divertit iter, qua se via publica monstrat:
Mox perit infelix elusor luce secunda,
Tam quia non timuit servo maledicere Christi.
CAPUT XVI.
Qualiter fontem orando de arida tellure produxerit.
Dum divina pius coelestis semina vitae
Spargere per multas properaverat accola terras,
Pervenit qua nil steriles nisi gignit arenas.
Infecunda soli species prope littora ponti,
Qua nec dulcis aquae inventa est sitientibus unda.
Vir cupiens sanctus sociis succurrere fessis,
Jusserat ut facerent intra tectoria [ Mab., tentoria] fossam.
(0717C)Quo facto, praesul solum se clauserat intus,
Et genibus fixis lacrymas fundebat amaras
Ante Deum, dulcem quo mox meruere sed undam,
Produxit subito fontem prius arida tellus,
De quo potabant socii secumque ferebant,
Indiguit quantum steriles via coepta per agros.
CAPUT XVII. Quomodo ex ejus benedictione flascona vini in duodecim pauperes sufficeret.
Occurrere Dei famulo ter forte quaterni
Panniculis miseri vestiti, et panis egeni,
Quos pius ut vidit, motus pietate sacerdos;
Ferte meam, dixit, flasconem, ferte ministri,
(0717D)Et miscete viris illam: benedictio Christi
Sufficere in totos faciat largissime [ Mab., largissima] credo.
Turba bibebat ovans quantum sibi quisque volebat,
Flasco tamen fuerat meliori plena falerno.
CAPUT XVIII.
Item qualiter ex ejus benedictione vinum in cupa cresceret.
Venerat ad quamdam cellam venerabilis hospes.
Omnibus Ecclesiae rebus jam rite peractis
Fratribus et solito mandata more salute,
Omnia perspiciens sacrae sedilia cellae.
Ingrediens etiam sociis cellaria paucis,
In qua sola parum vini vix tunna tenebat,
(0718A)Quam Christi famulus baculo benedixit honesto,
Quem manibus semper sanctus portare solebat.
Nocte sequente merum sed mox, mirabile dictu!
Solus in aede manens servator crescere vidit,
Donec mellifluo completa est nectare tunna.
Hoc laetus retulit venerando Patre silente [ Mab., silenter].
Cui pius antistes dederat praecepta tacendi,
Usque diem mortis, nolens sibi quaerere laudem.
CAPUT XIX.
Item qualiter ex benedictione ejusdem viri Dei quadraginta viri ex quatuor flasconibus modicis bibissent usque ad satietatem.
Vir fuit in populo largus pro gentibus hospes,
(0718B)Saepius hospitium cujus intrare solebat
Egregius praesul, partes dum venit in illas.
Ecce die quadam veniens, nil praescius ejus
Vir fuit adventus; qua propter pocula vini
Non habuit charo veniente repente magistro.
Hoc Pater agnoscens, jussit sibi ferre quaternas,
Per loca quas pueri secum portare solebant,
Flascones pariter modicas, benedixit et inquit:
Nunc miscete quidem nobis, benedictio Christi
Augebit vinum, credo, pietate benigna.
Sic fuit et factum, jam bis simul ecce viceni
Namque fuere viri convivae, vina bibentes.
Sufficit his Christi per donum potio cunctis.
CAPUT XX.
De quodam protervo divite, qui cum famulo Dei bibere renuit, et post volens, non potuit, donec ab eo absolutus esset.
(0718C)
Lassus iter Domini famulus faciebat amatum,
Imbribus aethereis cupiens sata lata rigare.
Prata pius praesul cujusdam divitis intrat
Cum sociis modicum lassis requiescere tempus.
Caedere coepit equos virgis, et abigere pratis.
Quem pius alloquitur blando sermone sacerdos:
Desine, quaeso, tuis nos nunc depellere pratis,
Sed magis ad nostras epulas conviva venito,
Et bibe nobiscum, simus quoque semper amici.
Respondit dives furiosa mente superbus:
Nolo tuas epulas, tecum potare recuso.
Mox rapuit praesul verbum de voce loquentis:
(0718D)Si potare negas mecum modo, non bibe, quaeso.
His dictis Domini famulus perrexerat ultro,
Atque domum dives propriam repedavit iniquus:
Quem sitis inflammat nimio fervore repente;
Qui miscere furens famulos sibi vina rogabat,
Accipiens calicem, sed nil sorbere valebat.
Ardebat sitiens stomachus, sed pocula Bacchi
Respuit, et totus flammis ardebat anhelis.
Nec valuit quisquam medicus relevare laborem,
Donec ipse miser culpam cognovit iniquam,
Atque Dei famuli ex dicto tormenta luisset.
Optabat reditum quapropter praesulis almi.
Venerat ipse senex, alter dum venerat annus.
Cui miser occurrit, poenam confessus amaram,
Cui pius indulsit quidquid commiserat in se,
(0719A)199 Atque manu propria potum porrexerat ipse.
Qui mox sanatus, fastidia longa relinquens,
Accipiens calicem pleno se proluit ore.
CAPUT XXI.
Quomodo in Treveris civitate orando pestem imminentem ab ancillis Christi amovisset.
Est antiqua, potens muris et turribus ampla
Urbs Treveris, nec non sacris circumdata cellis,
In quibus unatim populorum turba piorum
Laudibus invigilant Domini, nocteque dieque.
Has inter fuerat sacrarum cella sororum,
Quas subito nimium quassavit pestis acerba,
Ex vita hac rapuit per quam mors ultima multas;
Semineces quaedam longo jacuere dolore;
Terror mortis erat nimius, sed et omnibus idem.
(0719B)Spes fuit in famulo Christi, vocatus et ille
Cum lacrymis citius fessis succurrere rebus.
At pius ille Pater complevit vota sororum
Adveniens, illas jam nec spes alma fefellit,
Sed precibus sancti mox pestis acerba recessit,
Et Domino laudem reddunt pro sospite vita.
CAPUT XXII.
Quod totam domum ejusdem patrisfamilias a durissima daemonis tentatione liberaret [Mab., liberasset ].
Tecta domus patris cujusdam tempore multo
Saepius incursu vexantur daemonis atri,
Spiritus et variis dirus terroribus illam
Torquebat, vano nec jam phantasmate tantum;
(0719C)Sed nocuit multum manifestis publice gestis,
Multoties manibus raptas vestesque, cibosque
Injiciens flammis; infantem nocte jacentem
Amplexus inter tulerat vis dira parentum,
Visus in ardentem plorantem mittere pyram,
Sed vix ereptus manibus de morte suorum.
Hanc pestem nullus potuit sanare sacerdos,
Donec ipse Dei famulus a patre rogatus
Hanc precibus pestem sanctis purgavit, et illi
Nomine sub Christi benedictam miserat undam.
Praescius et rerum praesul praedixerat illi,
Quod domus illa vetus flammis ab hoste fuisset
Consumenda prius: ne te, rogo, terreat ignis,
Construis optatae melius tibi tecta salutis,
Quae munire cito benedicto fonte memento.
(0719D)Post donante Deo serpentis peste carebis,
Et tua tota domus tecum gaudebit amata.
Omnia mox patris complentur in ordine dicta,
Ex hinc nulla domum tetigit tentatio talis,
Sed bene securus mansit habitator in illa.
CAPUT XXIII.
Quod vir Dei Caroli ducis Francorum filium Pippinum baptizavit, et futurum ei praedixerat regnum.
Iste Dei sanctus praedixerat ante futura,
Quae post eventus rerum modo vera probabat.
Namque ducis Caroli Pippinum nomine natum
Ut Pater optavit sacro baptismate tinxit,
De quo discipulis praedixit talia vates:
Omnibus iste aliis fuerit sublimior infans
(0720A)Francorum ducibus, quos saecula longa tulerunt.
Hic reget imperium felix feliciter istud,
Dilatans fines magnis hinc inde triumphis.
Non opus est nostris illud monstrare Camoenis,
Quod toto veris celebratur in orbe loquelis.
CAPUT XXIV.
De moribus et de obitu sancti Patris.
Vir fuit iste Dei, patiens, moderatus, honestus,
Moribus egregius, et in omni strenuus actu,
Corde pius, humili mitis, rigidusque superbo,
Solator miseris, et inops sibi, dives egenis.
Qui postquam vitae meritis perfectus in annis,
Bis octena pius complevit lustra sacerdos,
Ter quater et menses, mensis jam jamque Novembris.
(0720B)Idibus octenis, coeli migravit ad aulam,
Coetibus angelicis junctus, coelestibus hymnis
Collaudans Christum semper sine fine beatus.
CAPUT XXV.
Quod fratres Patrem sepelientes in sarcophagum, quod brevius fuerat corpori ejus, subito ad aptam mensuram protelatur.
Quem fratres studio curarunt condere sancto
Psalmodiis, hymnis, magno cum laudis honore.
Sarcophagum brevius fuerat sed corpore Patris,
In quo tunc fratres voluerunt condere corpus.
Effecti nimium tristes, mirabile dictu!
Ecce repente lapis se protelare locelli
Coepit, et ad formam se aptavit corporis almi.
CAPUT XXVI.
Et quod miri odoris fragrantia totam asperserit ecclesiam.
(0720C)
Inter et exsequias miri fragrantia odoris
Ambrosio ecclesiam perfundit nectare totam,
Perspicue angelicam monstrans venisse catervam
Ad Patris officium laetis concentibus almi.
CAPUT XXVII.
Quod Deo operante signa hucusque soleant fieri, ubi sanctus vir corpore requiescit.
Iste Pater sanctus, pastor, patriarcha, sacerdos,
In propria pausat felix Asternaco cella,
In laudem Domini, quam jam construxerat ipse
In qua signa Deus faciet nunc usque salutis.
(0720D)Ex olei tactu multi sanantur aegroti,
Quod solet ad corpus magni lucere patroni.
Vincula rumpuntur per se properantibus illuc,
Qui sua cum lacrymis veniunt mala crimina flere
Et laeti redeunt, Christo donante, soluti.
CAPUT XXVIII.
Quod lumen saepe cernitur supra lectulum ubi sanctus Willibrordus obiit.
Inque loco sancti, quo stant sacra lectula, Patris,
Saepius aetherium lumen venisse videtur,
Hic quia pontificis linquens ergastula carnis
Spiritus astra petit meritis vivacibus alta,
Cum Christo et sanctis fruiturus luce perenni,
Quod lux demonstrat, crebro quoque cernitur istic.
CAPUT XXIX.
Quod ibi quoque miri odoris fragrantia per vices sentitur.
(0721A)
In quo multoties coelesti nectare dulcis
Fragrat odor, vere pigmento dulcior omni.
Testibus a multis fieri quae vera probantur,
Quorum vita fidem certabat casta relatu.
Quam requiem speras animam habuisse beatam,
Talia dum terris per sanctas signa geruntur
Reliquias, tanti meritis dignissima patris?
Qui nostris poterit precibus relevare dolores,
Si jam corde pio lacrymas effundimus illic,
Quo Pater egregius sacrato corpore pausat.
CAPUT XXX.
Quod quaedam mulier paralytica ad sancti viri corpus orans subito sanata est.
(0721B)
Interea mulier totis paralytica membris,
Continuis semper septenis languit annis,
Talia nec valuit quidquam sibi membra movere.
Ultima vix moriens suspiria corde trahebat,
Ante Dei sancti corpus portata jacebat,
Effundens lacrymas fessa cum voce tepentes.
Sola fides viguit, posse sperare salutem
Per famulum Christi: nec se spes ipsa fefellit.
Ecce repente salus leviter per membra cucurrit,
Igneus atque color venas afflavit apertas,
Ossibus et nervis virtus redit inclyta cunctis.
Surrexit mulier toto mox corpore sospes,
(0721C)Atque domum propriis gaudens se currere plantis,
Quae prius alterius languens portatur ab ulnis.
CAPUT XXXI.
Quod quidam juvenis a pessimo languore sanatus est ad ejus corpus.
Et quidam juvenis valido languore per annos
Heu! multos doluit: nervi vix ossibus haerent,
Intremuere simul vexati corporis artus.
Ceu caput avulsum vidisses vertice summo,
Sic huc, sic illuc dextra laevaque rotatum:
Saepe etiam jacuit multam moriturus in horam.
Iste miser talis fidei cum pectore firmo
Venit in ecclesiam, manibus deductus amicis,
(0721D)In qua pontificis magni pia membra quiescunt,
Proque salute sua lacrymas fundebat amaras.
Quem mox audivit miserantis gratia Christi,
Et rediviva salus per membra recurrit ubique.
Convaluitque viro nervorum flexilis ordo,
200 Irrepit [ Al., repit] ossa vigor totis virtusque medullis.
Astanti populo cunctis cernentibus ille est
Incolumis subito factus, ac robore fortis
Perrexit sanus, quo se sua vota ferebant:
Omnipotenti Deo grates ob dona salutis
Semper agens Christo, Christo laus, gloria semper.
CAPUT XXXII.
De quodam diacono, qui misera morte periit propter furtum quod fecerat in ecclesia viri Dei.
(0722A)
Altaris juvenis corrupta mente minister,
Clam rapuit quaedam sancti donaria templi.
Tollitur ac saevo quaedam crux aurea furto,
Quam Christi famulus secum portare solebat,
Dum pius egit iter, Christo comitante, viator,
Reliquias propter multas quas condit in illa.
Mox tormenta luit sceleris praesumptor iniquus:
Ultio consequitur peccatum justa nefandum,
Et perit infelix crudeli peste peremptus.
Mortis in articulo pandit tamen impia furta,
Et quo, quae tulerat, latuissent omnia monstrat.
Quo pereunte tremor crevit cum laudibus ingens
(0722B)Fratribus et populo, cernentes omnia, Christo,
Quaeque sui servi fuerant, servante tueri.
EJUSDEM ALCUINI ELEGIA, DE S. WILGISO PARENTE S. WILLIBRORDI.
CAPUT XXXIII.
De Wilgiso patre Willibrordi episcopi, et ejus honesta vita in saeculari habitu.
Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos,
Sed magnis multo nobilior meritis.
Ut dudum cecini, fecunda Britannia mater,
Patria Scottorum, clara magistra fuit.
Francia sed felix rapuit, veneratur, habebat,
Illius atque hodie membra sepulta tenet.
Hunc Wilgils genuit proprio pater inclytus aevo:
(0722C)Vir sanctus, sapiens, ac pietate probus
De quo versifico liceat me ludere plectro,
Lector, ut agnoscas qualis et ipse fuit;
Et de qua sancta generis radice parentum
Iste Dei famulus progenitus fuerit.
Vir fuit in populo dignus cognomine Wilgils
In trans-Humbrana nobile gente degens
Moribus egregiis populo peramabilis omni,
Vita fuit cui cum conjuge casta satis;
Quae jam mente pia fuerat subjecta marito,
Ut quondam proprio Sara viro fuerat.
CAPUT XXXIV.
Et quomodo uxor ejus somnia vidisset, et qualiter ille saeculum dimisisset, et quod in solitaria vita consonuisset, et ubi corpore requiescat.
(0722D)Haec, revelante Deo, cernebat mente futura
In stratis recubans, somnia vera videns.
Namque novam sese lunam vidisse putabat,
Cornibus crectis, ut solet esse nova.
Crescere, paulatimque implere et cornua coepit,
Donec ei pleno lumen in orbe micat.
Illius haec subito sorbentis in ore ruebat,
Viscera perradians luce micante sibi
Evigilans somno mulier haec mente retractat,
Quid sibi quod cernit significare queat:
Atque sacerdoti cuidam haec omnia pandit,
Cujus in Ecclesia vita probata fuit.
(0723A)Haec ubi pensabat praedictus corde sacerdos,
Conjicit ex rebus visa superna novis.
Respondit tandem mulieri talia vates,
Inspirante Deo, famine veridico:
Tu mulier lunam vidisti crescere parvam,
Et tota impleri cornua luce nova.
Illa nocte viro forsan commixta fuisti,
Quae generas toto lumen in orbe novum.
Parvulus ex utero, mulier, tibi nascitur infans,
Qui meritis magnus crescit honorificis.
Iste erit eximius doctor, praesulque futurus,
Splendescet nostro lucifer orbe novus.
Et quos caeca prius populos caligo tenebat,
Irradiat summi luce poli supera.
Omnia vatidici complentur in ordine dicta,
(0723B)Et rerum eventus somnia vera probat.
Nascitur atque puer matri, et baptismate loto
Imposuit Willbrord nomen habere pater.
Cujus vita, fides, mores, doctrina, Camoenis
Olim quippe fuit praetitulatus eis.
Mox pater egregius linquens mala gaudia mundi,
Et servire Deo, mente, manu, cupiens:
Coelestem rapiens tota dulcedine vitam,
Et se coenobio tradidit ipse sacro.
Fratribus adjunctus vixit sine crimine frater,
Jam patiens, humilis, promptus in omne bonum
Posthaec mente sacer famulus majora secutus,
Theoricam cupiens solus adire viam
Incipit, undisoni inter promontoria ponti,
Qua loca reperiens congrua corde suo:
(0723C)In quibus aetherios possit decerpere flores
Et mundi curis liber abesse malis:
Totius hic solus transegit tempora vitae,
Nocte die magnis proficiens meritis.
Plurima perpessus serpentis bella nefandi,
Qui solet in sanctos arma movere sua.
(0724A)Sed Deus omnipotens sanctos qui jure triumphat,
Trophea concessit clara suo famulo.
Efficit et quaedam miserantis gratia Christi,
Per famulum vere signa stupenda suum
Nec decuit modio abscondi tam clara lucerna,
Nec thalamos subter subjicienda fuit.
Sed ponenda magis super vestigia tecti,
Spargeret ut lucem altius illa piam.
Quae tamen haud libuit currenti tangere plectro,
Inclyta vel musis signa aperire meis.
Sufficit hocque tamen [vitam] cognoscere patris,
Quod placet altithrono semper ubique magis.
Vita Dei famuli multis exempla salutis
Praebuit, et testis pectoris omnis erat.
Huic famulo Christi reges famulantur, et illum
(0724B)Per patriam populus totus amore colit.
Vir fuit iste Dei patiens, moderatus, honestus,
Moribus egregius, mitis et ore pius.
Plurima qui postquam perfecto dona labore
Commeruit, Christo perficiente sibi:
Mox meritis, annis, tota et pietate repletus,
Tranquilla tandem in pace quievit ovans.
Spiritus aetheriam laetus migravit ad aulam,
Gaudia cum sanctis jam sine fine tenens.
Corpus in ecclesia curarunt condere fratres,
Quae constructa maris stat prope littoribus;
Atque sacrata Dei genitrix clarissima Christi
Nomine fulgescit, Virgo Maria, tuo:
In quo te nostris bene credimus esse futuram
Auxilio precibus, semper honore potens.
(0724C)Tu mundi vitam, totis tu gaudia seclis,
Tu regem coeli, tu Dominum atque Deum
Ventris in hospitio genuisti, virgo perennis:
Tu nobis precibus auxiliare tuis.
Carmiger indoctus cecinit hos Alcuine versus,
Cui, rogo, quisque legas, dic, miserere Deus.