114.1061A|
Jam quia Mammetis vitam finemque beati,
Deformi sermone licet, tamen ordine quodam,
Clausimus, ad laudis cumulum licet addere quaedam
Dona quibus Domini servi quoque facta fidelis
Narrentur, mercesque humili sit plena poetae
Munera de proprio sacrae superaddere laudis.
Quem non sanctorum Mammes pietate fideque
Moribus et signis, nec non certamine forti,
Aequiparet? sanctos cujus tibi vita priores
Sancta repraesentat, cunctorum facta resignans:
Simplicitas primi semper pastoris in illo,
Longaevi pia vita Enoch, perfectio Noe,
Lot sacra sedulitas, Abraham credula virtus,
114.1061B| Isaac cautela patris, benedictio Jacob,
Consilium Joseph, sancti sapientia Moysi,
Gratia tum Samuel, patientia fertilis Iob,
Pax Idida magni, dilectio mutua David,
Ardor apostolicus fervorque propheticus aeque
Quodque suum tenuere locum; miracula vero
Tam manifesta dedit quam sunt duo lumina mundi,
Ex quibus ad tanti laudem famamque patroni
Quaedam pauca libet veterum componere gestis,
Ut liquido agnoscas cunctorum dote piorum
Hunc nituisse virum. Prior in deserta vocatus
Est populus, legemque Deo donante receptans,
Pellibus et tabulis tentoria sacra paravit:
Sic Mammes deserta petens, dum construit aedem,
114.1061C| Donum evangelici meruit venerabile libri.
Huic instar Salomonis, amet quodcunque petendum,
Coelitus annuitur. Mammem sacra dicta legentem
Attonitae stupuere ferae, mirabile dantes
Doctori obsequium; Samsoni ex ore leonis
Ut dulcedo data est. Propriis in moenibus hostes
Elisei sectator alit. Quod agrestia parent
Tam tritum est sanctis, ut non sit ferre necesse,
Nec mirum quod stulta magum sententia dixit,
Belzebub Dominum si gens Judaea vocavit
Cumque tribus pueris, mundi simul idola temnens,
Clauditur ignicremis flamma fervente caminis.
Verbera cum Paulo tolerat. Sectatur utrosque
In poenis, itidem vincens sectatur utrosque
Unguibus hic fossus, serris est tortus Isaias;
114.1061D| Eliam corvi, Mammem pavere columbae.
Ut Jonas ceto vivus sorbente repertus,
Sic Mammen servare ferae, non laedere possunt.
Opprobrium Elisei geminis deletur ab ursis,
Et leo Mammetis stravit saevissimus hostes.
Ut bruti Dominus linguam reseravit aselli,
Ne populi exitium vates tractaret iniquus,
Humana sic voce leo Mammetis honorem
Praedicat, ut tali saltem doctore cruentus
Resipiat judex. Lapidum quoque grandine pressus,
Cum Paulo Stephanoque Deum pro talibus orat,
Exemplum morientis habens, in corpore Jesu.
His aliisque Dei clarissima dona ministrans,
114.1062A| Ad regnum coeli, sanctis per saecla paratum
Omnibus, aeterna tandem pietate vocatus,
Pace Dei fruitur summa, sine fine beatus
Illic sancte tui Mammes memor esto poetae,
Augia quem felix Strabonem nomine nutrit.