Tunc apicem regni, firmatis undique rebus,
Sortitur Hiltrich, regali ac stemmate fulget.
Germanus Theotrich cauto custode tenetur.
Alternis vicibus remeat fortuna duorum:
Alter enim pollet laetis successibus, alter
Decrescit: vates sublimis in arce locatur,
Princeps et procerum Francorum more vocatur;
114.1135D| Quippe domus Major penitus, rectorque creatus,
Antistes meritis suscepit jura regenda
Aulae post regem. Populus tum laetus ubique
Laudibus et regem claris vatemque frequentat;
Exsultant tales sibimet meruisse patronos,
Sceptrorum regni sapiens quod flectat habenas,
Rex pariter praesulque palatia celsa gubernet.
Regimine suscepto, vates, rogitante senatu,
Nititur ad statum regnum revocare priorem.
Pax patriae, pietas plebi, cultusque decorus
Vers. 243.
114.1136A| Christicolis crevit; simul amplificantur honore
Fines imperii; veterum monimenta patescunt.
Prudentes proceres, quorum mens conscia recti
Pollebat, tentans numquam quos vana cupido
Delusit patriae fines, qui regna tueri
Sunt soliti, semper satagens imitarier heros.