CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Blaitmaici — VI. Martyrii palmam exoptat.

latín

Utque nihil meriti, nihil et probitatis abesset,
Martyrii palmam quaesivit mente benigna,
Saepius hac causa peregrinas visere terras
Nisus, ab incoepto populo retrahente quievit.
Unde animo sedit fugitivo calle parumper
114.1044D| Optatam tentare viam cum discipulorum
Agmine non multo, pretiosa monilia secum
Virtutum sub mole gerens: ruptisque tenebris,
Nocte fugam capiens, properanter abire parabat.
114.1045A| Ecce superveniens fugitivis turba sequentum,
Ad caulas capto retrahit pastore bidentes.
Hoc quoque non taceam, sanctus quod Spiritus illi,
More prophetarum, rerum secreta ferebat.
Nam dum fama patrem longe lateque beati
Ipsius ad superos vita fugiente volasse
Proderet, exposuit non esse, sed esse futurum
Post modicum tempus, sancto spiramine doctus.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Blaitmaici — V. Blaitmaici virtutes; praefectura.Vita S. Blaitmaici — VII. Secedit in insulam Hii. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Blaitmaici — VI. Martyrii palmam exoptat.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-blaitmaici-vi-martyrii-palmam-exoptat--walafridus-strabo-be01f6
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Blaitmaici — VI. Martyrii palmam exoptat.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-blaitmaici-vi-martyrii-palmam-exoptat--walafridus-strabo-be01f6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.