CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Blaitmaici — IX. Martyrio coronatur.

latín

Aurea discutiens tenebras aurora madentes
Claruit, et nitidus pulchro sol orbe refulsit:
Cum sacer hic doctor missarum sancta celebrans
Officia, ante sacram vitulus stetit integer aram,
Hostia grata Deo mucrone litanda minaci.
Caetera turba jacet, lacrymis precibusque Tonanti
Commendans animas de pondere carnis ituras.
Ecce furens maledicta cohors per aperta ruebat
Tecta, viris minitando pericula saeva beatis.
Et reliquis rabida sociis feritate peremptis,
Ad sanctum venere Patrem, pretiosa metalla
Reddere cogentes, queis sancti sancta Columbae
114.1046B| Ossa jacent, quam quippe suis de sedibus arcam
Tollentes tumulo terra posuere cavato
Cespite sub denso, gnari jam pestis iniquae.
Hanc praedam cupiere Dani: sed sanctus inermi
Restitit . . . manu firmo conamine mentis
Contra stare aciem, pugnamque lacessere doctus,
Cedere dissuetus, tibi talia, Barbare, dicta,
Ingerit: Ignoro penitus, quod quaeritis aurum
Quo sit humi positum, tectum quibus atque latebris.
Quod si scire mihi, Christo admittente, liceret,
Nunquam nostra tuis hoc auribus ora referrent.
Barbare, duc gladios, capulum cape, jamque trucida.
Auxilio, Deus alme, humilem commendo tuo me.
Hinc pia truncatis discerpitur hostia membris.
Quodque ferox miles censu pensare nequibat,
114.1046C| Rimari in gelidis coepit per vulnera fibris.
Nec mirum: nam semper erunt, semperque resurgunt,
Quos furor in famulos Domini malus excitet omnes.
Ut quod pro cunctis Christi censura peregit,
Cuncti hoc pro Christo faciant, licet impare facto.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Blaitmaici — IV. Patris ejus procerumque illecebrae discussae.Vita S. Blaitmaici — V. Blaitmaici virtutes; praefectura. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Blaitmaici — IX. Martyrio coronatur.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-blaitmaici-ix-martyrio-coronatur--walafridus-strabo-dc3f66
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Blaitmaici — IX. Martyrio coronatur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-blaitmaici-ix-martyrio-coronatur--walafridus-strabo-dc3f66.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.