CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXXV. Graviora se dicit in extremis superasse certamina.

latín

Talia dum senior socias iteraret in aures,
(0590D)Praecipit ad tempus remeant. Qui caerula puppi
Exsuperant, fratrumque trahentes agmina secum.
Quinque dies postquam clausi ferventibus undis
Tardarant, tandem redeunt, ac supplice fletu
Impetrant chari secum genitoris ut artus
Condere jam liceat. Vatis quibus haec superaddit:
Qui cupit altithronum victor conscendere regnum
Turpiter infecto devitet cedere bello,
Et magis extremi nevi superatus agonis,
Jam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis;
Qui longo nitens vacuare labore fideles,
Ultima jam majore quatit sub tempora pulsu.
Denique me crebris primaevo a flore nefandus
(0591A)Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum
Pugna dolos superat transacti temporis omnes.
Sed facile infandi, Christo duce, tela repressi,
Cum nec parva cibi potusve alimenta darentur,
Tabenti licet ista loco nec membra moverem.
Vos quoque celsa, precor, servetis jura perennes,
Coelestis Patrum vobis quae regula cavit,
Ipse vel exiguis fueram quae promere dictis,
Dum sata quae proceres summi seruere rigarem.
Quamlibet et rapidis assurgat turbo procellis,
Omnia ferte fide, regni vi quaeritur aula.
Fundatique petra gravibus ne cedite nimbis:
Torrentum furias, Aquilones temnite saevos,
Ultima jamque Patris maneat sententia cordi.
Expedit istius patriae vos linquere fines,
(0591B)Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,
Quem sacra divinis depinxit littera chartis.
Nec quia multorum cineres locus iste sepultet,
Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,
Vos favor aut vacuae tentet vaga gloria laudis.
Illi nam meritis gaudent super astra coronis.
Haud aliter nostris stadio nos currere plantis
Convenit, et propriis bravium comprendere palmis.
Nec loca propter homo merito venerabilis exstat,
Sed locus ob homines exstat venerabilis almus.
Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,
Instat enim tempus carnis quod debita solvam,

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXXIX. Quomodo corpus ipsius post undecim sit annos sine corruptione repertum.Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXXVI. Quomodo ministrum suum a profluvio ventris sanaverit. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXXV. Graviora se dicit in extremis superasse certamina.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xxxv-graviora-se--beda-2993d5
Cita recomendada
Beda, «Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXXV. Graviora se dicit in extremis superasse certamina.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xxxv-graviora-se--beda-2993d5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.