(0590B)
Quem dilecta sacris mox reddidit insula muris,
Tangitur ingenti sensim pia membra dolore:
Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,
Dulcibus egreditur castris, sociamque catervam,
Quae fesso gaudebat ovans servire parenti,
Blandiloquis studuit creber firmare suadelis:
Discite, filioli, fragilis retinacula saecli
Rumpere, et aeternas animo jam condere gazas.
In dubio pendet contemptus honorque caducus
Stamine, quo discunt meritis pia pectora justis
Haudquaquam volucri sub tempore quaerere laudem,
Quo nemo latebras clausi vel noscere cordis
Praevalet, inventis vel digna rependere gestis;
(0590C)Puro sed visu portam speculantia regni
Quod dabit aetheriae dignis Rex inclytus aulae,
Condere oliviferis malunt sua lumina vasis.
En me sidereas animo spirasse supino
Jam stupuistis opes, sed pectoris abdita soli
Claustra patent Domino, carnis quae pondere rupto
Incipient certis jam credo patescere signis.
Sed, precor, insistens pulsat quia limina lethum,
Hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus:
Spero licet flabris gelidisve absumar in undis,
Obvius in puncto Christo veniente resurgam.