(0575C)
Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis
Donavit, tetricas humanae noctis ut umbras
Lustraret divina poli de culmine flamma.
Et licet ipse Deo natus de lumine Christus
Lux sit summa Deus, sanctos quoque jure lucernae
Ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro
Sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor,
Multifidos varium lychnos qui sparsit in orbem,
Ut cunctum nova lux fidei face fusa sub axem
Omnia sidereis virtutibus arva repleret.
Roma Petri Paulique jubar mirata gemellum.
Gaudet apostolicis semper victura tropaeis.
(0576C)Ast Asiae lucem verbis serit ore Joannes,
Hauserat e Domini quae pectore mystica ructat.
Bartholomaeus Eoa volat per regna triumphans,
Indomitosque armis lingua domat inclytus Indos.
Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores,
Sicca evangelicis satias de nubibus arva.
Africa Cypriani dictis meritisque refulget,
Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.
Pictavis Hilario multum radiata magistro,
Discutit annorum vera jam luce tenebras.
Constantinopolim Chrysostomus ille Joannes.
Aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.
Nec iam orbis contenta sinu, trans aequora lampas
(0577A)Spargitur effulgens, hujusque Britannia consors
Temporibus genuit fulgur venerabile nostris,
Aurea qua Cuthbertus agens per sidera vitam,
Scandere celsa suis docuit jam passibus Anglos
Hunc virtutis honor jam primo a limine vitae,
Aetheriumque decus signis comitatur apertis.
Cujus cuncta licet nequeam, tamen ultima malim
Commemorans operum vestigia tangere versu,
Quis pateant interna sacrae fundamina mentis.
Tu, rogo, summe, juva, donorum Spiritus auctor:
Te sine nam digne fari tua gratia nescit.
Flammivomisque soles dare qui nova famina linguis,
Munera da linguae, verbi tua dona canentis.