(0593A)Quamvis quod cuperem fugiat me, vespere facto,
Te mihi non totam nox tulit ista tamen.
Etsi non oculis, animo cernuntur amantes;
Nam quo forma nequit, mens ibi nostra fuit.
Quam ille locus pius, qui nunquam abrumpit amantes,
Quo capiunt oculis quos sua vota petunt,
In medio posito bonitatis principe Christo,
Cujus amore sacro corda ligata manent!
Hic quoque sed plures carmina jussa per annos,
Hinc rapias tecum quo tibi digna loquar.
Plaudite voce, Deo pia reddite vota, sorores,
Quod sic vobiscum gaudia tanta sedent.
Me foris excluso, vos hanc retinetis amantes:
Quod commune placet non simul esse licet.
Hec longeva diu maneat per singula nobis,
(0593B)Floreat et cunctis participanda bonis.