132.0569D| Eximie antistes, has accipe, Dado, salutes,
Conscriptas tristi a Salomone tibi.
Sicut laetorum fueras pars ante meorum,
Sic nunc tristitiae pars, Pater, esto meae.
Gaudenti congaudere, et cum flente dolere (Rom. XII),
Scriptio quam dictat, Tarsigena imperitat.
Tempore transacto damnum generale querendo
Quaedam conscripsi, praesul amande, tibi.
Obliqua dolui mundum vertigine ferri,
Mistim diversa explicuique mala.
Poscens consilium de te, mi chare, malorum,
Singula disserui, quae fuerant oneri.
Casus multorum sed me nunc obsidet unum,
132.0570A| Et diversorum me peto fasce premi.
Dum frater vixit, quidquid me durius ursit,
Insinuans illi hoc levius habui.
Hic mihi portus erat, mens huc mea se referebat:
Cum mare jactaret, meque salum quateret.
Hic baculus lasso, fuit hic medicamen et aegro.
Istic dum viguit, nil mihi triste fuit.
Esto, jam fuerit; sed cum fuit ille, subegit:
Cum perpessus eram, nil patiens fueram.
Quis dat aquam capiti, cui praesto est causa dolendi,
Cui plorare quidem, multaque flere libet,
Dicite queis lacrymis dolitum sit funus Abelis,
Cum protoplasti hunc gemuere mori.
Quos luctus, Adam, vel quam das, Eva, querelam,
Cum qui plus placuit fratre necatus obit?
132.0570B| Amplius ipse quidem defunctum lugeo fratrem:
Nam vice suscipitis progeniem sobolis.
Seth vobis veniens fletus deterserat omnes (Gen. IV);
At semel amissus non venit ille meus.
Ipse Jacob luxit (Gen. XXXVII), quod Joseph obisse putavit,
Quamlibet undena stirpe cluat genitor.
Ast mihi queis lacrymis est flenda ereptio fratris,
Benjamin nullus cui superest alius?
Rachel (Jerem. XXXI; Matth. XXI) docta doce mea me contraria flere,
Quae consolantes spernere moesta soles.
Eligo lege tua solamina sumere nulla:
Hoc ululatu omnem continuare diem.
Rex David planxit, pulcher quia natus obivit (II Reg. XIX);
Seque insectantem flet genitor sobolem.
132.0570C| Hic nisi quod libuit nunquam mihi funditus egit,
Et, quamvis bini, mansimus unus homo.
Quae volui, voluit; quae non, haec ipse rejecit.
Quo mihi huic similis inveniendus erit?
Si pater hunc flesti, qui sceptrum tollere regni,
Cum vita tibimet saepe ferox cupiit;
Istum quo planctum digne quo perstrepo luctum,
Qui plane omne suum maluit esse meum?
Pro me sponte suam qui vellet ponere vitam,
Se morti tradens, me superesse volens.
Ut legitur (Ezech. I) Litteris animalibus esse beatis,
Si starent oculi ante, retroque mihi:
Tot non sufficerent, quantum mihi flere liberet,
Quamlibet intra me flumen et esset aquae.
Hieremiae sancti me deploratio libri
132.0570D| Corde tenus tangit, utque propheta gemit.
Ecce querelosis sit fas mihi dicere verbis,
Dixit ut arctatus, Christe, sophista tuus.
De me magnificos (Thren. I, 15) tuleras sanctissime cunctos,
Et teris electos cum ditione meos.
Ipse ideo plorans lacrymarum duxero lymphas,
Solator longe quod mihi factus abest.
Sum vir ego certe, qui jam contemplor abunde,
Cernens aerumnam pauperiemque meam.
Hic volo, quem scribit, quemque ipse Theologus addit,
Ad me solandum ponere versiculum.
O tua sancta satis, Domine, est miseratio grandis,
Quod non consumpti falce (Apoc. XIV) metente sumus.
132.0571A| Rhetoris eximii sed fabor voce Severi:
Imperitare mihi quin doleam nequeo.
Haec eadem posuit praedictus famina scriptor,
Martini sacrum commemorans obitum.
Discipuli Paulum narrantur plangere vivum (Act. XX),
Ex his disjunctus cum petiit pelagus.
Plangitur anne magis disjunctus vortice mortis,
Qui pelagus petiit, quo. . . non rediit?
Qui revocare valet te, pro te, Lazare, deflet (Joan. XI).
Ergone jure gemit; qui revocare nequit?
Turba beatorum Messiae discipulorum,
Cum se praedixit vadere, moesta fuit.
Haec inquit, dicens: scio vos existere tristes (Joan. XVI):
Sed vobis multum proderit ire meum.
Si sic discipuli Jesu sunt moestificati,
132.0571B| Cum sibi profuerat hic quod ad alta meat:
Cui multum periit, quod frater charus abivit,
Creditur has lacrymis posse carere genas?
Jam solare, Pater, me, te precor indigus, aeger,
Lassum (Isa. L) ut sustentes, vox jubet alma tibi.
In sortem cecidit tibimet plaga climatis austri (I Reg. XXX),
Debes, qui fugiet, pane cibare tuo.
Ad te confugio, pastum partire misello
Panis egestate ne moriatur inops.
Causa mihi restat, quae . . . cor turbine sanat,
Funere fraterno, qua relevabor ego.
Illud cum recolens . . . animaequior exsto,
Quod, cum migrarat, pontifices aderant;
Cum quibus ipse suum pertractans saepe recessum,
Res discessuri ordinat ipse sibi.
132.0571C| In mundum ut venit, sic nudus pene recessit,
Qui prae se misit omne quod hic habuit.
Cumque diuturno coquerentur membra camino,
Ultima vix tenuis haeserat osse cutis.
Tunc igitur veterem deponens martyr homonem,
Coelo reddiderat, quod Deus inde dabat.
Hanc dixi causam moesti lenire querelam,
Quam me fraternus cogit habere obitus.
Insuper hoc certe, quod Patres constituere,
Quos Dominus junxit, quando beatus iis;
Denique commoti tractare pericula mundi,
Casu quem cernunt, cautius incipiunt.
Tunc sanxere diem fieret quae septima fratris,
Omnes perficere cum prece si agape.
Sic cum veniret quae lux tricena maneret,
132.0571D| Ritu consimili hanc statuere coli.
Annuus utque diem circus revocabit eumdem,
Rursus agunt precibus hoc pietatis opus,
Praesul cum reliquis et tu reminiscere fratris,
Cui vivens fidit, fisus et ille fuit.
Pectore sincero nos temet amavimus ambo,
Unice confusi exstitimusque tibi.
Ambo germani te poscimus auxiliari.
Hoc mihi succurris, si memor ejus eris.