CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIohannes Scotus Eriugena

Iohannes Scotus Eriugena · Medieval

Versus (Joannes Scotus Erigena) — VIII. De Verbo incarnato.

latín

Si vis οὐρανίας sursum volitare per auras,
Empyriosque polos mentis sulcare meatu,
Ommate glaucivido lustrabis templa sophiae,
Quorum summa tegit condensa nube caligo,
Omnes quae superat sensus noerosque logosque.5
Inde γνόφος quondam velabat Sina κορυφὴν,
Dum Deus antiquum θεσμὸν Moysea doceret,
Umbrarum medio linquens vestigia ταρσῶν. ,
Illic aspicies Seraphim oculosa volare,
Et senas πτέρυγας terno de cardine pansas,10
122.1230D| Circa postque Deum polymorphota plurima ζῶα,
122.1231A| Claro cunctorum speculantia lumine causam,
Unum principium, quo rerum volvitur ordo
In genus, in species rhythmosque chronosque toposque,
Quae sunt, quae non sunt, sensu seu mente videntur,15
Quae stant, quae vario volvuntur praedita motu,
Pneumata ventorum, vis ignea, lucidus aether,
Chorus et astrigerae perpuri luminis αἴγλη
Palladis: hinc gemmis septem redimita corona,
Φοίβη, καὶ Στίλβων, καὶ Φῶς, καὶ Ἥλιος, Ἄρης,20
Φαέθων καὶ Φαίνονος ἄκρου περὶ κλίματα πάχνη,
Ἑξῆς τοῦ κόσμου κέντρον Θέτις ἄσχετος ἅλας,
Caelestis motus modulaminis ἐννεάφθογγος,
Summa chelys vocum mortales effugit ᾦτας.
122.1231B| Rerum principium primum cognoscite Christum,25
Verbum cuncta creans, natum de pectore Patris,
Ars, lex, consilium, ζωὴ, sapientia, virtus,
Fons, medium, finis, genitum de lumine lumen,
Est, non est, super est, qui praestitit omnibus esse,
Qui regit atque tenet totum quod condidit ipse,30
Totus per totum, qui nullis partibus haeret,
Cum sit cunctorum substans essentia simplex.
Ὤν τέλος, ὤν ἀρχὴ πάντων, ὤν ὄντα τὰ εἰσὶν,
Ὤν ἀγαθὸς, καὶ καλὸς, κάλλος, μωρφῶν τε χαρακτὴρ.
Qui miseros homines revocans de morte perenni,35
Ἄνθρωπος factus, sumens de virgine carnem,
Promissus venit, complens oracula vatum.
At πρόγονος David proprio de spermate natum
122.1231C| Viderat, et mundi devicta morte λυτρωτήν.
Nec minus in caelis prosunt mysteria Christi 40
Quam terris, merito cum sit Deus omnibus idem.
Illic angelicas patefecit lumine mentes,
Ac tenebrosa suae virtutis prodidit ipsis.
Nulla quidem virtus potuit dinoscere pure,
Quem pater occultum gremio velabat opaco:45
122.1232A| Sed caro nunc Verbum factum, mirabile dictu!
Clare se cunctis hominemque Deumque revolvit,
Νοῦς τε λόγος τε capit, quem nullus viderat ante:
Σαρκικἀ nam φύσις divinas temperat αὐγάς.
Hic vitam cunctis nascendo contulit, atque 50
Destruxit mortem, quae totum sorbserat orbem.
O qualis virtus potuit superare superbum,
Qui genus humanum crudeli lege subegit,
Restaurare volens primus quod perdidit ille
Formatus limo, male usus munere vitae,55
Virgine sed factus dum sumpserat unde periret,
Sponte sua propriae bene usus funere carnis!
Quis modus est animo, dum talia cernere temptat
Quive valent sensus meditari famine vocum?
Παρθένος angelico commovit viscera fatu,60
122.1232B| Ac comitante fide suscepit pneumate partum.
O felix γαστὴρ divinum sustinet ignem,
Virtutis radius solidatur somate sacro
Unam personam duplex substantia prodit.
Nam Deus aeternus rationem tempore sumens,65
Corpore compacto sese perfecerat ἄνδρα
Jesum Christum regnantem secula semper
Te lumen mundi colimus: tu Christe redemptor
Fonte tui lateris credentum vulnera tergis:
Nilque perire volens hominis tua provida virtus,70
Ambitur nostram nullo cum crimine φύσιν.
Φύσις nostra dehinc plene renovatur in illa,
Antidotumque potens cunctis prodesse paratum
Potantum varias pellit compagine plagas,
Nolentes merito permittens jure perire.75
122.1232C| Nullum namque Deus nolentem vivere cogit,
Nullum velle boni depellit limine lucis,
Omnes invitans, hos deserit, adjuvat illos,
Omnia componens, laudatur in omnibus ipse.
Christe tuos pavidos digneris visere servos,80
Qui tua festa colunt, venerantes dona salutis.
Parce tuo famulo, cui regia sceptra dedisti,
Divino radio perfusum perfice, purga.

Sigue explorando

Por su autor
Iohannes Scotus Eriugena · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus (Joannes Scotus Erigena) — VII. Adhuc de Christi resurrectione.

Expediente

Autor
Iohannes Scotus Eriugena
Título
Versus (Joannes Scotus Erigena) — VIII. De Verbo incarnato.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-joannes-scotus-erigena-viii-de-verbo-inca--iohannes-scotus-eriugena-f97dd1
Cita recomendada
Iohannes Scotus Eriugena, «Versus (Joannes Scotus Erigena) — VIII. De Verbo incarnato.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-joannes-scotus-erigena-viii-de-verbo-inca--iohannes-scotus-eriugena-f97dd1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.