Quisquis amat formam pulchrae laudare sophiae,
Te legat assidue, Maxime Grajugena.
Ac primo motus rerum rationibus altis,
Mundum sensibilem deserat atque neget:
122.1236B| Nec non et sensus ipsos, qui saepe retardant,5
Gnostica dum scandit βήματα mentis iter.
Deliciis fragilis vitae, mundoque fugaci,
Et carnis cura qui vacat, ista legat:
Mundanisque datus studiis, tardusque pigerque
Huc non accedat; nullus adest aditus.10
Sensibus inflatus propriis, tumidusque, superbus
Stet procul, ipse negans hic reperire locum.
Artibus imbutus, quas novit mentis acumen,
Fidus procedat, nam sua stat patria.
Practica hic ducet morum praeclara magistra,15
Custos virtutum, pervigil idonea.
Hic φυσική causas rerum vestigat opacas,
Inventasque simul segregat, unificat.
Hic θεῷ fert palmam cunctis perpulchra logya
122.1236C| Omnia (?) quod, quod non, omnia denegat omne simul.20