Aspice praeclarum radiis solaribus orbem,
122.1224A| Quos crux salviflua spargit ab arce sua.
Terram Neptunumque tenet flatumque polosque,
Et si quid supra creditur esse procul.
Dum revocat miseros humanae gentis ab imo,5
Cuspide tartaream percutit ipsa Stygin,
O crux alma nites ultra Seraphim Cherubimque;
Quod est, quod non est, te colit omne super.
Te Domini rerum, Virtutes atque Potestas,
Ordo colit, medium jure tenendo locum.10
Angelus, Archangelus, Princeps totusque supremus
Caelestis numerus te colit alta petens.
Te πνὺξ nostra dehinc justo modulamine laudat,
Per te christiferam namque redempta fuit.
Tene manu Moyses magnus gestaverat olim,15
122.1224B| Dum dux divini factus erat populi?
Te Pharao stupidat vestitam pelle draconis,
Dum sorbes alios, quos dedit arte magus.
O mons virtutis, descendens carnis ad ima,
Figeris in ligno, septa subis erebi.20
Morte tua simpla nostram consumere duplam
Ausus eras, totum dum renovas hominem.
O crux, erythreas tu scindis marmoris undas,
Victrix praecedis, dasque viam populo.
Te sequitur virtus omnis, te vita salusque;25
Te fugiunt fluctus, crimina dico mea.
Tu das arenosis currentia flumina saxis;
Ebibat hunc fontem, vivere quisquis amat.
In sapidos fluctus populo convertis amaros,
Lex depulsa gravis, gratia sola manet.30
122.1224C| Est quoque non dispar sensus praefatibus actis,
Siquis συμβολικὰς discit amare notas.
Mysticus est Moyses Christus, rex atque sacerdos,
Qui nos Aegypto liberat edomita.
Ipse subit mortem primus, mortemque resolvens 35
Prosilit in vitam: virga recepta regit.
Quid, Pharao, sequeris populum? Fuge mersus in ima:
Carceris aeterni te tegat atra palus.
Nos virtutis iter medium dum carpimus, alte
Instant phantasiae nequitiaeque tholi.40
Quas vincens animus laeta potitur arena,
Et peccata procul mersa subacta videt.
Tunc ἀλάλαγμα canit gaudens multumque triumphans,
122.1224D| Laudibus amplificat tunc paradoxa Dei.
Litora virtutum lustrans tunc intrat eremum,45
Mundi contempti qua silet omnis amor.
Spiritus immundus nullam reperire quietem
Qua numquam potuit, sed redit unde venit
Chalceus ex alto pendens ibi sibilat anguis
Extinctum virus; liber erit populus.50
122.1225A| Magdalene quaeris Dominum quid maesta sepultum?
Funere devicto respice laeta Deum.
Desine caeparios meditari cernere vultus;
Vivus adest Dominus: quem gemis, ipsa vide.
Tersa pios vultus cursim solabere fratres:55
Evangelistes prima beata vale.
Christe Dei Verbum, virtus, sapientia Patris,
Sanguinis unda tui, qua madet ara crucis,
Nos purgat, redimit, solvit, vitamque reducit,
Electisque tuis praestitit esse deos.60
Da nostro Carolo pacem, qui sceptra dedisti,
Atque suus pereat hostis ubique ferox.
Utque tibi placeat cunctis, quis vixerit, annis,
Semina virtutum sparge tuo famulo.
122.1225B| Quarum perspicue vis surgat, crescat in actus,65
Ut merito tecum semper ubique regat.
Ὀρθόδοξος ἄναξ εὐσεβὴς ἔγκλυτος [ἄρχος]
Σώφρων χριστοφόρος κύριος ὁ Κάρολος.
Hos versus cecini sex denos bisque quaternos
Joannes vester servulus indiguus 70
Μέλπω dum laetus, regi mea debita solvo:
Solvere curarim, si sibi grata forent.