CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus in Aquisgrani palatio editi — Ludovico imperatori.

latín

Vilia pro meritis sunt haec munuscula vestris,
Sed tamen ex pleno quae dat amore fides,
Quam vobis servare diu, totumque per aevum
Hanc animam veluti nitar ad usque obitum.
Quid mihi quid possit consistere clarius unquam,
114.1097A| Gloria quam Domini continuata pii?
Hanc sacer adventus Christi virtute potenti,
Auxit in affectum laetitiamque novam.
Parvulus ille quidem carnis de parte vocatus
Grandia nominibus sex et opima tenet.
Fortis et ipse Deus, mirabilis et pater aevi est
Alterius, pacis, consiliique potens.
Ipse pio vires divinaque munera regi
Et clarum aeterno tempore det columen.
Pacem consilio faciat retinere salubri
Quem paci aeternae muneribusque parat.
Hic vos cum vestris repetitis saepius annis
Haec ad festa Deus provehat incolumes.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus in Aquisgrani palatio editi — Libro Machabaeorum prioreVersus in Aquisgrani palatio editi — Similitudo impossibilium. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus in Aquisgrani palatio editi — Ludovico imperatori.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ludovico-impe--walafridus-strabo-e958ec
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus in Aquisgrani palatio editi — Ludovico imperatori.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ludovico-impe--walafridus-strabo-e958ec.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.