CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus de rebus diversis — Versus Thaliae ad eumdem.

latín

Compar amande vale, nostri decus inclyte salve,
Quem nobis aptum facit experientia rerum,
Artibus in nostris qui non aequandus haberis.
Namque tuum nomen mihi semper amabile lumen,
Noctes atque dies mecum versabitur omnes
114.1119B| Quod stringens numeris coelestis ad instar honoris,
Compono certis manifestans cognita rhythmis,
Cujus frons quinis, deciesque recognita quinis
Dat lateri triadem decadem ter denique signa.
Denique bis binis ipso de nomine sumptis
Litterulis quadrum signo per climata mundum
Mox totidem reliquis ductis exinde elementis
Quattuor in mundum spargentes dogmata latum,
Signantur proceres, Christi documenta notantes,
At tu si cautus haec bina quadrangula cernis,
Bis centum numeros adjectis quinque notabis
Quos per septenos sollers si dividis orbes:
Sunt duo quae restant geminam signantia pacem,
Eptas, nam totidem designat dona superna,
114.1119C| Sed si pentagonum cernis per grammata primum
Quodam cum phthongo resonat ceu nuntius alti,
Ternae litterulae restant de nominis arce,
Quas fidei sanctae ternarius offerat ipse,
Aspice nunc clarum frater nomenque serenum,
Gaudens cum Domino felix, nostrique memento.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus de rebus diversis — Oratio dominica.Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Adalheidam. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus de rebus diversis — Versus Thaliae ad eumdem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-de-rebus-diversis-versus-thaliae-ad-eumde--walafridus-strabo-ce1255
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus de rebus diversis — Versus Thaliae ad eumdem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-de-rebus-diversis-versus-thaliae-ad-eumde--walafridus-strabo-ce1255.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.