CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus de rebus diversis — In persona cujusdam monachi ad abbatem suum.

latín

Suscipe clementer paucos, pater optime, versus,
Suscipe vota precum, conspice moestum animum.
Qui geris ecce vicem Christi pietate magistra,
Te credo esse pium de pietate Dei.
Nunquam me similis stravit, tetigitque procella,
Cujus ad incursum tam cito deficerem.
Quam me vestra quatit fictis suspicio rebus,
114.1115D| Qua miser ut timeo, nec fuga nantis erit.
Si tamen ad ventum licuisset flectere remum,
Securo eximerem pectore me pelago.
Idque rogo summe rogitans per numina summi
Jam me mundari, vel patere esse reum.
Mitius expelli ferrem de sorte meorum,
Iram quam vestram hoc meruisse modo.
Da veniam dictis, solito potioribus istis,
Ecce necesse mihi sic, pater alme, fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus de rebus diversis — In Basilica sancti Petri et Pauli.Versus de rebus diversis — Incipit psalmus. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus de rebus diversis — In persona cujusdam monachi ad abbatem suum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-de-rebus-diversis-in-persona-cujusdam-mon--walafridus-strabo-e5b837
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus de rebus diversis — In persona cujusdam monachi ad abbatem suum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-de-rebus-diversis-in-persona-cujusdam-mon--walafridus-strabo-e5b837.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.