Hac licet indigna liceat vos voce monere
Pontificum sublime caput, sanctissime praesul,
114.1107C| Viribus ut totis coelestia jura struatis.
Pars quia magna boni vobis facientibus omni
Apparere potest mundo, quia se locus ultro
Obtulit, ut vobis obtemperet aulicus ultro,
Et Dominus speciale dedit pro tempore lumen
Ingenii, quo summa domum sapientia fixit,
Nec minor hoc retinet totum veneranda voluntas.
Omnibus his cum vos magnus daret arbiter omnis
Justitiae, propriis locupletes crescere donis,
Non erit indignum tota si mente beatae
Ecclesiae piae membra sua in compage medullis
Confortata suis, foveatis dogmate sacro,
Et primum vigeant oculi, pro luce diurna
Qua totum instruitur, recta ad vestigia corpus,
Vos sal, vos lumen, Domini vocat unica proles,
114.1107D| Solvere sacra vetans factis praecepta sinistris,
Vobis solvendi vobis dedit atque ligandi
Cuncta potestatem coelo terraque manentem
Conservis alimenta jubens in tempore poni,
Vos igitur si vita decens ornaverit apte
Subjectos exempla trahent ad compita vitae,
Et non subjectos series pulcherrima morum
Illiciet priscae vitare erramina vitae
Et cervice humili, faciet juga ferre Tonantis,
Primum namque decet, totoque et corde studendum est,
Ut pia catholicis firmetur regula factis,
114.1108B| Post aliena sacris temptentur corda loquelis.
Cogere quid prodest ad ovilia morbida, sanos
Quos cupis esse greges, primum vitia omnia sacris
Pellantur stabulis, sic turba novella vocetur.
Nonne eadem quoque cura fuit doctoribus almis,
114.1108C| Ut sine labe suae graderentur ad omnia vitae,
Blasphemis ne forte locum vis sancta dedisset,
Paulus praeco Dei, sese cupit omnibus esse
Omnia, ut ex multis caperet felicia lucra,
Scandala non demus Judaeo et gentibus, inquit,
Ecclesiaeve Dei, quae rugas aufugit omnes,
Et capiti per membra sua se sedulo nectit.
Quanto namque caput fuerat pro corpore toto
Olfactu, auditu, gustu, speculamine, tactu,
Tanto vos potior legum strictura coercet,
Hocque magis summae debetis imaginis arcem,
Intrepido lustrare gradu; non haec tamen istis,
Quod vobis aliquam virtutem deesse putemus
Prosequimur, sed magnus amor dicenda ministrat,
Nam cupimus vestra ad sanctum molimina finem
114.1108D| Ducier, at summum tractandi digna patenter
Novimus esse locum, ni desit sola voluntas,
Jamque etiam nostrum vosmet cognoscere votum
Non dubitamus, erit Christi perfectio donum.
Trina Dei vobis per saecula cuncta potestas,
Aeternae tribuat vitae, sine fine coronam
Ut vos cum Domino, vobiscum et laeta sequentum
Turba, metat stabiles magna cum pace maniplos.