Si qua viam faceret nostris fiducia votis
Optabam dudum scribere saepe tibi.
Suscipe nunc tandem, praesul charissime nobis
Quae simplex humili fert ratione animus.
Non aspernari tantum mea parva magistrum
Crediderim, lati quem colit orbis amor.
Ditis heri locuples capit aurea vasa supellex,
Argenti species adnumerans varias.
Haec eadem non ficta luto, non lignea spernit
Vascula, sed propriis mancipat officiis.
Qui dat Erythreo summas de littore gemmas,
Finibus Europae succina quaerit hians,
Oceani solitus balaenas vellere fundo
114.1111C| Vulgares tincas ad sua lina vocat.
Aurificis studium, pretiosa monilia fingens
Interdum gracilem corpore cudit acum.
Balsama, narcissum mundi per climata quaerens
Camporum violas, et coriandra legit.
Tu quoque summorum pastus virtute ciborum
Dignare exigui muneris esse dapes.
Ac veluti post mella, gravis cape pocula myrrhae
Quae sit saeva licet, pluribus auxilio est.
Gloria quae vestris inolevit magna camoenis
Ne laceret nostros cernuus oro trochos:
Carmina maturae cupio pretiosa senectae,
Dicta juventutis, qui lego multotiens.
Quamvis multa canas saecli celebranda catervis
Nos apud es mutus, fama quibus minor est.
114.1111D| Ne, pater alme, sinas cunctis quod sponte ministras
Expertem memet muneris esse diu.
Sperarem vestrae nunc jam solatia Musae,
Ni mala per regnum tanta voluta forent.
Nunc doctor, miles; praesul, bellator habetur
Pessundant propria quique aliena gerunt.
Eheu! quam clare Satanae servitur honori,
Et pax pacis abest, orbe repulsa procul,
O proreta, pio studium dispone labori,
Ne fluctus mergat qui furit in brevibus.
114.1112A| Sit Dominus tecum, semper tua gratia mecum,
In Domino vates, o Modoine, vale.