CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTyrtaeus

Tyrtaeus · Medieval

Tyrtaei Elegia tertia

latín

(e Poeseos Latinae speciminibus)

Haud malim memorare virum, celebrareque dictis.
Sit pugil et victor, sit pedibusque celer,
Corpore sit alter, siet alter robore Cyclops,
Cursû etsi vincat Threïcium Boream,
Ipso Tithono si forte venustior esset,
Ipso etsi Cinyrâ ditior atque Midâ,
Tantalidam Pelopem regno superaverit amplo,
Melve Adrastaeo dulcius ore gerat:
Omne decus nihil est. si vis cui strenua desit.
In bello ille suis utilis esse nequit,
Si non stat, caedem dum spectat ubique cruentam,
Hostemque instantem non petit ense ferox.
Virtus terricolis pulcerrima praemia sistit,
Quae juveni summum sit retulisse decus.
Urbi est praesidium magnum populoque paventi,
Quisquis prima tenens fortiter arma gerit
Invictus, qui probra fugae ne cogitat unquam.
Constanter patriae vitam animosque vovens.
Qui monet adstantes praeclaram occumbere mortem;
Is tandem in bellis utilis emicuit.
Hostiles subito cogit dare terga catervas,
Ausù aestum belli continet ille suo,
Ille animos acie primâ dum strenuus efflat;
Illustrat populum, patria tecta. patrem.
Cui in loricâ, clypeo simul umbilicato,
Pectoreque adverso plurima tela rigent.
Illum deplorant pariter juvenesque senesque,
Patria luget eum cuncta dolore gravi.
Sanctus erit tumulus, nati et popularibus ejus,
Natorum et nati, seraque progenies.
Nomen enim et famae titulos nulla auferet aetas.
Vivetque aeternus, dum tegit ossa solum,
Quisquis, constanter pugnans victricibus armis
Pro patriâ et gnatis Marte furente perit.
At mortis sin eripuit se forte sopori,
Sin hastam victor, praemia clara, refert:
Tum pariter venerantur eum juvenesque senesque,
Ditemque, expertus plurima grata, subit.
Canescens coliturque suis, nec laedere quisquam
Ausit honorati, aut vellere jura senis,
Aequales cedent venerando sedibus ultro.
Cedent majores atque juventa simul.
Quisquis virtutis tantae in fastigia tendis,
Pugnâ non cedens fortiter arma tene.

Sigue explorando

Por su autor
Tyrtaeus · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tyrtaei Elegia secunda

Expediente

Autor
Tyrtaeus
Título
Tyrtaei Elegia tertia
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tyrtaei-elegia-tertia--tyrtaeus-3c8ce4
Cita recomendada
Tyrtaeus, «Tyrtaei Elegia tertia», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tyrtaei-elegia-tertia--tyrtaeus-3c8ce4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.