(e Poeseos Latinae speciminibus)
Euge mori pulcrum est, occumbere in agmine primo,
Audet pro patriâ dum fera bella, virum!
Qui vero exsul, inops, patriis turbatur ab arvis,
Omnibus is sane fert graviora malis.
Tristis enim cum matre almâ, cum patre vagatur,
Cum teneris natis, conjuge cumque piâ.
Cui fuerit supplex, invisus habebitur illi,
Pauperie durâ squalidus ora miser.
Polluit ille genus, formam foedatque venustam;
Persequiturque illum dedecus atque malum.
Nullus honor profugo continget, cura nec ulla,
Nec posthac ullum colliget ille decus.
Fortes pro patriâ pugnemus, proque tenellis
Gnatis nolimus jam dubitare mori
Macti estote viri, densisque incurrite turmis,
Turpi neve metû turpen agitate fugam!
Concipite intrepidum generoso pectore robur,
Parcereque ignaras conseritote manûs!
Atque senes, annis quorum jam genva tremiscunt,
Ne caros turpi deseritote fuga!
Turpe foret, senior si caesus in agmine primo
Decumbatjuvenes fortior ante viros,
Cui coma, cui mentum fesso canesceret aevo,
Heus si fortem animam fundat humi senior
Pectore nudato! Juveni sunt cuncta decora,
Dum gracilis laeto flore juventa viget.
Nam spectare viros vivum juvat atque puellas;
In pugnâ caeso summus habetur honos .
Quisque, age, progreditor, passûs pede figito certo,
Nitens firmus humi, dente labella premens.