CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Tristia — Liber IV — IX

latín

Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
nostraque vincetur lacrimis sententia seris,
fac modo te pateat paenituisse tui;
fac modo te damnes cupiasque eradere vitae
tempora, si possis, Tisiphonaea tuae.
sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri,
induet infelix arma coacta dolor.
sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
nostra suas isto porriget ira manus.
omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
et sola est patria poena carere mea.
et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
saepe Iovis telo quercus adusta viret.
denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
Pierides vires et sua tela dabunt.
quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
siccaque sint oculis proxima signa meis,
nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
quodque querar notum qua patet orbis erit.
ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu,
testis et Hesperiae vocis Eous erit.
trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
et gemitus vox est magna futura mei;
nec tua te sontem tantummodo saecula norint,
perpetuae crimen posteritatis eris.
iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
nec mihi sumendi causa sit ulla velim.
Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam
taurus et infesto iam pede pulsat humum.
hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus,
dum licet huic nomen dissimulare suum.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tristia — Liber IV — IVTristia — Liber IV — V →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Tristia — Liber IV — IX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tristia-liber-iv-ix--publius-ovidius-naso-60d69b
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Tristia — Liber IV — IX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tristia-liber-iv-ix--publius-ovidius-naso-60d69b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.