CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Tristia — Liber III — XIII

latín

Ecce superuacuus (quid enim fuit utile gigni?)
ad sua natalis tempora noster adest.
Dure, quid ad miseros ueniebas exulis annos?
debueras illis inposuisse modum.
Si tibi cura mei, uel si pudor ullus inesset,
non ultra patriam me sequerere meam,
quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
illo temptasses ultimus esse mihi,
inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
tu quoque dixisses tristis in urbe "uale".
Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira
extremam gelidi misit in orbis humum?
Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem,
pendeat ex umeris uestis ut alba meis,
fumida cingatur florentibus ara coronis,
micaque sollemni turis in igne sonet,
libaque dem proprie genitale notantia tempus,
concipiamque bonas ore fauente preces.
Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
aduentu possim laetus ut esse tuo.
Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
conuenit et structis flamma parata rogis.
Nec dare tura libet nil exorantia diuos,
in tantis subeunt nec bona uerba malis.
Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
in loca ne redeas amplius ista, precor,
dum me terrarum pars paene nouissima, Pontus,
Euxinus falso nomine dictus, habet.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tristia — Liber III — XIITristia — Liber III — XIV →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Tristia — Liber III — XIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tristia-liber-iii-xiii--publius-ovidius-naso-ca429b
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Tristia — Liber III — XIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tristia-liber-iii-xiii--publius-ovidius-naso-ca429b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.